라틴어 문장 검색

Ceterum mihi in dies magis animus accenditur, cum considero, quae condicio vitae futura sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장7)
Postquam accepere ea homines, quibus mala abunde omnia erant, sed neque res neque spes bona ulla, tametsi illis quieta movere magna merces videbatur, tamen postulavere plerique, ut proponeret, quae condicio belli foret, quae praemia armis peterent, quid ubique opis aut spei haberent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 21장1)
Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare egestate simul ac dolore iniuriae novarum rerum cupidam, quod Sullae dominatione agros bonaque omnis amiserat, praeterea latrones cuiusque generis, quorum in ea regione magna copia erat, nonnullos ex Sullanis coloniis, quibus lubido atque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fecerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 28장4)
Quod si tam vos libertatis curam haberetis, quam illi ad dominationem accensi sunt, profecto neque res publica sicuti nunc vastaretur et beneficia vestra penes optimos, non audacissimos forent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장28)
nisi forte nondum etiam vos dominationis eorum satietas tenet et illa quam haec tempora magis placent, cum regna prouinciae leges iura iudicia bella atque paces, postremo divina et humana omnia penes paucos erant;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장36)
Nam ante Carthaginem deletam populus et senatus Romanus placide modesteque inter se rem publicam tractabant, neque gloriae neque dominationis certamen inter civis erat:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장2)
deinde fide data, si Iugurtham viuum aut necatum sibi tradidisset, fore ut illi senatus impunitatem et sua omnia concederet, facile Numidae persuadet, cum ingenio infido tum metuenti, ne, si pax cum Romanis fieret, ipse per condiciones ad supplicium traderetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 61장6)
Philaeni condicione probata seque vitamque suam rei publicae condonauere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장17)
At rex postero die Asparem, Iugurthae legatum, appellat dicitque sibi per Dabarem ex Sulla cognitum posse condicionibus bellum poni:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 112장1)
Itaque providentia, maximum bonum condicionis humanae, in malum versa est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 8:2)
Quaecumque adtribuit condicio nascendi et corporis temperatum, cum multum se diuque animus conposuerit, haerebunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 6:3)
Accipio condicionem, non reformido iudicium."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 6:9)
Quis queri potest in ea condicione se esse, in qua nemo non est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 11:2)
Eadem est, inquam, praeceptorum condicio quae seminum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 38 2:6)
animus facit nobilem, cui ex quacumque condicione supra fortunam licet surgere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 5:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION