라틴어 문장 검색

Itaque jam tandem huc res rediit, ut via vera non tantum deserta, sed etiam interclusa et obstructa sit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 188:4)
aut in practicae suae scrupulis et momentis aliquid titubatum esse, unde experimenta in infinitum repetit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:4)
In superstitiosa autem magia (si et de hac dicendum sit) illud inprimis animadvertendum est, esse tantummodo certi cujusdam et definiti generis subjecta, in quibus artes curiosae et superstitiosae, per omnes nationes atque aetates atque etiam religiones, aliquid potuerint aut luserint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 200:1)
quae nunquam se dabit conspiciendam, si hominum experimenta aut contemplationes in illis ipsis tantum versentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 209:2)
Denique invenias, ex quorundam theologorum imperitia, aditum alicui philosophiae, quamvis emendatae, pene interclusum esse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:1)
hoc nimirum quod agitur, propter excellentem in ipso boni naturam, manifeste a Deo esse, qui author boni, et pater luminum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 224:2)
sed tantum ea, quae pro magnis habentur, minoris fecisse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 235:5)
quod adhuc factum esse aut cogitatum nemo (ut arbitramur) affirmaverit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 235:8)
Vaga enim Experientia et se tantum sequens (ut superius dictum est) mera palpatio est, et homines potius stupefacit quam informat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 241:3)
eaque non ad principia tantum (quae vocant) probanda et invenienda, sed etiam ad axiomata minora et media, denique omnia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:2)
ne vel in jam notis tantum haereamus, vel laxiore fortasse complexu umbras et formas abstractas, non solida et determinata in materia, prensemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 254:4)
nemini dubium esse posse, quin iisdem quaerentibus et hoc agentibus, idque via et ordine, non impetu et desultorie, longe plura detegi necesse sit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 258:5)
inventum quoddam detectum esse, per quod muri et munitiones quaeque maximae ex longo intervallo concuti et dejici possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 261:2)
esse quoddam fili genus inventum ad vestium et supellectilis usum, quod filum linteum aut laneum tenuitate, et nihilominus tenacitate, ac etiam splendore et mollitie, longe superaret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 262:2)
inventum esse quoddam instrumentum, per quod cardines et puncta coeli exacte capi et dignosci possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 263:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION