라틴어 문장 검색

Et id quidem, aeque adustum atque excisum, sine ea curatione, quae corpori manu adhibetur, inpleri non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장19)
Item procedente curatione eruptio sanguinis, aut si, antequam sinus carne impleatur, orae carnosae fiunt, illa quoque ipsa carne hebete nec firma.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 3장5)
ubi iam caro increscit, tum demum et balineis raris utendum erit et cibis corpus inplentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장50)
quae ubi eum locum inplevit, postea recte oculus operitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장152)
neque ut crustae decidant, neque ut ulcus inpleatur, adustis venis esse properandum, ne vel sanguis erumpat vel cito pus subprimatur, cum per hoc siccescere eas partes opus sit, per illud exhauriri opus non sit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장273)
In ulteriores vero lunatasque plagas linamentum dandum est, ut caro increscens vulnus impleat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장26)
tum inplicitum linamentum vel aliquid ex penicillo respergendum est medicamento, quo sanguis supprimitur, eoque naris leviter inplenda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 10장5)
Id tale esse debet, ut fere tertiam digiti partem latitudo mucronis impleat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 15장9)
Venae intumescunt, eaeque intortae conglomerataeque a superiore parte vel ipsum scrotum inplent vel mediam tunicam vel imam:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장60)
post eiectis crustis ulcera melle purganda, rosa inplenda, ad cicatricem aridis linamentis perducenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장5)
eoque linamenta dantur, ut caro increscat et id impleat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장10)
si plus aequo adsumitur, subinde vesica impletur eoque inritatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장29)
locumque eum molli lana inplere et ita vincire;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장6)
ceratumque superdandum et farina hordiacia calida, inplendusque is locus est . . . sic deligandus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장36)
Hac ratione saepe rimae callo quod inplentur estque ea ossis velut cicatrix;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장48)

SEARCH

MENU NAVIGATION