라틴어 문장 검색

hora quarta signum ad diripiendas urbes datum est militibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 406:3)
muri deinde direptarum urbium diruti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 408:1)
foras, lumbrice, qui sub terra erepsisti modo, qui modo nusquam comparebas, nunc, cum compares, peris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 41)
Quia quod tetigere, ilico rapiunt, si eas ereptum, ilico scindunt:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 64)
iactor [crucior] agitor stimulor, versor in amoris rota, miser exanimor, feror differor distrahor diripior, ita nubilam mentem animi habeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 13)
Pentheum diripuisse aiunt Bacchas:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 42)
neque quadrupulari me volo, neque enim decet sine meo periclo ire aliena ereptum bona, neque illi qui faciunt mihi placent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 26)
Ius meum ereptum est mihi, meas mihi ancillas invito me eripis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 416)
) Ergo liquor, qui est in eius lapidis corpore, et aer cum exustus et ereptus fuerit, habueritque in se residuum calorem latentem, prius quem ex ignis vi recepit, intinctus in aqua, umore penetrante in foraminum raritates, confervescit et ita refrigeratus reicit ex calcis corpore fervorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장15)
si ergo in his locis aquarum ferventes inveniuntur fontes et montibus excavatis calidi vapores ipsaque loca ab antiquis memorantur pervagantes in agris habuisse ardores, videtur esse certum ab ignis vehementia ex tofo terraque, quemadmodum in fornacibus ex calce, ita ex his ereptum esse liquorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장11)
item Iope in Syria Arabiaque Nomadum lacus sunt inmani magnitudine, qui emittunt bituminis maximas moles, quas diripiunt qui habitant circa.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장35)
" Diripite argentum, diripite aurum! ". Et non est finis divitiarum; thesaurus ex omnibus vasis desiderabilibus.
(불가타 성경, 나훔서, 2장10)
fortunas sociorum populi Romani direptas esse et cotidie diripi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 85:5)
diripuere ipsae quae etiam ipsae animas colligendo melli inpendere consuerunt, ut "ultroque animam sub fasce dedere", ipsae diripiunt eadem mella.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2141)
et direpta urbe ac per iram magna ex parte incensa, vix duobus milibus hominum inter incendia ruinasque relictis, traiecto Pado ad Cremonam diripiendam pergunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 98:1)

SEARCH