라틴어 문장 검색

Victoriam illi proelio error dedit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 11:3)
quippe ita formido mortalis continet omnis, quod multa in terris fieri caeloque tuentur, quorum operum causas nulla ratione videre possunt ac fieri divino numine rentur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 7:3)
scilicet hic a principiis est omnibus error.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 3:18)
denique avarities et honorum caeca cupido, quae miseros homines cogunt transcendere fines iuris et inter dum socios scelerum atque ministros noctes atque dies niti praestante labore ad summas emergere opes, haec vulnera vitae non minimam partem mortis formidine aluntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:5)
et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae percipit humanos odium lucisque videndae, ut sibi consciscant maerenti pectore letum obliti fontem curarum hunc esse timorem:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:10)
est et frigida multa, comes formidinis, aura, quae ciet horrorem membris et concitat artus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:2)
nec miser inpendens magnum timet aëre saxum Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:2)
usque adeo taetra nimborum nocte coorta inpendent atrae Formidinis ora superne;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 6:14)
Illud in his rebus vitium vehementer inesse effugere errorem vitareque praemetuenter, lumina ne facias oculorum clara creata, prospicere ut possimus, et ut proferre queamus proceros passus, ideo fastigia posse surarum ac feminum pedibus fundata plicari, bracchia tum porro validis ex apta lacertis esse manusque datas utraque [ex] parte ministras, ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 27:1)
ut vestigia si teneant inventa ferarum, expergefactique secuntur inania saepe cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant, donec discussis redeant erroribus ad se.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:8)
etenim potiundi tempore in ipso fluctuat incertis erroribus ardor amantum nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:3)
praeterea cui non animus formidine divum contrahitur, cui non correpunt membra pavore, fulminis horribili cum plaga torrida tellus contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 41:6)
Quod super est, ae[s at]que aurum ferrumque repertumst et simul argenti pondus plumbique potestas, ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat montibus in magnis, seu caelo fulmine misso, sive quod inter se bellum silvestre gerentes hostibus intulerant ignem formidinis ergo, sive quod inducti terrae bonitate volebant pandere agros pinguis et pascua reddere rura, sive feras interficere et ditescere praeda;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:1)
cetera quae fieri in terris caeloque tuentur mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe et faciunt animos humilis formidine divom depressosque premunt ad terram propterea quod ignorantia causarum conferre deorum cogit ad imperium res et concedere regnum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:3)
quod tunc per totum concrescunt aeëra nubes, undique uti tenebras omnis Acherunta reamur liquisse et magnas caeli complesse cavernas, AEusque adeo tetra nimborum nocte coorta inpendent atrae formidinis ora superne,AE cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION