라틴어 문장 검색

Quod quidem vos etsi facitis, tamen admonendos puto, ne quid esse aliud oratoris putetis, quod quidem sit egregium atque mirabile, nisi in singulis verbis illa tria tenere, ut translatis utamur frequenter, interdum factis, raro autem etiam pervetustis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 201:1)
Conlocare autem, etsi est commune, tamen ad inveniendum refertur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 1장 3:9)
P. Probabile inventum ad faciendam fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 2:1)
aut haec inaequabili varietate distinguimus, cum parva magnis simplicia coniunctis obscura dilucidis laeta tristibus incredibilia probabilibus inteximus, quae in exornationem cadunt omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 2:5)
communia autem simplicium coniunctorumque haec sunt quinque quasi lumina, dilucidum breve probabile inlustre suave.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 2:1)
Probabile autem genus est orationis, si non nimis est comptum atque expolitum, si est auctoritas ac pondus in verbis, si sententiae vel graves vel aptae opinio - nibus hominum ac moribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 2:5)
Sed sunt multa suavitatis praecepta, quae orationem aut magis obscuram aut minus probabilem faciunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 5:4)
Facit enim et dilucidam orationem et inlustrem et probabilem et suavem non verbis, sed varietate vocis motu corporis vultu, quae plurimum valebunt, si cum orationis genere consentient et eius vim ac varietatem subsequentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 7장 3:4)
Probabilis autem erit, si personis, si temporibus, si locis ea quae narrabuntur consentient;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 2:2)
fabula etiam non numquam, etsi sit incredibilis, tamen homines commovet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 11장 4:4)
etsi ars quidem, cum ea non utare, scientia tamen ipsa teneri potest, virtus in usu sui tota posita est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 4:2)
Quibus de rebus, quoniam nobis contigit, ut iidem et in gerenda re publica aliquid essemus memoria dignum consecuti et in explicandis rationibus rerum civilium quandam facultatem non modo usu, sed etiam studio discendi et docendi essemus auctores, cum superiores alii fuissent in disputationibus perpoliti, quorum res gestae nullae invenirentur, alii in gerendo probabiles, in disserendo rudes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 21:1)
itaque, etsi non omni intermenstruo, tamen id fieri non posse nisi certo intermenstruo tempore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 41:2)
Est omnino, cum de illo genere rei publicae, quod maxime probo, quae sentio, dixero, accuratius mihi dicendum de commutationibus rerum publicarum, etsi minime facile eas in ea re publica futuras puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 107:2)
quem si habemus, etsi ne nunc quidem, tum vero quis te possit esse florentior?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 118:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION