라틴어 문장 검색

Ecce autem, primi sub lumina solis et ortus, sub pedibus mugire solum, et iuga coepta moveri silvarum, visaeque canes ululare per umbram, adventante dea.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 10:10)
Nam memini Hesionae visentem regna sororis Laomedontiaden Priamum, Salamina petentem, protinus Arcadiae gelidos invisere finis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 8:6)
Si numina vestra incolumem Pallanta mihi, si fata reservant, si visurus eum vivo et venturus in unum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 23:10)
Exoritur trepidos inter discordia civis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 23:16)
Tum vero exoritur clamor, ripaeque lacusque responsant circa et caelum tonat omne tumultu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 28:5)
Sol quoque et exoriens et cum se condet in undas signa dabit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 15:6)
plantis et durae coryli nascuntur et ingens fraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronae Chaoniique patris glandes, etiam ardua palma nascitur et casus abies visura marinos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:9)
Interea teneris tepefactus in ossibus umor aestuat et visenda modis animalia miris, trunca pedum primo, mox et stridentia pennis, miscentur tenuemque magis magis aera carpunt, donec, ut aestivis effusus nubibus imber, erupere aut ut nervo pulsante sagittae, prima leves ineunt si quando proelia Parthi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 13:10)
Alme Sol, curru nitido diem qui Promis et celas aliusque et idem Nasceris, possis nihil urbe Roma Visere maius !
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmen Saeculare, poem 12)
Iam satis terris nivis atque dirae grandinis misit pater et rubente dextera sacras iaculatus arcis terruit urbem, terruit gentis, grave ne rediret saeculum Pyrrhae nova monstra questae, omne cum Proteus pecus egit altos visere montis, piscium et summa genus haesit ulmo, nota quae sedes fuerat columbis, et superiecto pavidae natarunt aequore dammae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 21)
iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna iunctaeque Nymphis Gratiae decentes alterno terram quatiunt pede, dum gravis Cyclopum Volcanus ardens visit officinas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 42)
ausa et iacentem visere regiam voltu sereno, fortis et asperas tractare serpentes, ut atrum corpore conbiberet venenum, deliberata morte ferocior;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 376)
visendus ater flumine languido Cocytos errans et Danai genus infame damnatusque longi Sisyphus Aeolides laboris.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 143)
Iam pauca aratro iugera regiae moles relinquent, undique latius extenta visentur Lucrino stagna lacu platanusque caelebs evincet ulmos;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 151)
iam Daedaleo notior Icaro visam gementis litora Bospori Syrtisque Gaetulas canorus ales Hyperboreosque campos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 205)

SEARCH

MENU NAVIGATION