라틴어 문장 검색

sollicitam eam civitatem exules maxime habebant, quorum magna pars in maritimis Laconicae orae castellis, quae omnis adempta erat, habitabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 371:2)
in primo agmine imperator erat, sollicitus propter iniquitatem locorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 495:1)
cur spem meam, quae, si tu non esses, certa erat, dubiam et sollicitam facis?'
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 180:3)
sollicito consuli et propter itineris difficultatem, quod ingressus erat, et eorum vicem, quos paucos inter media praesidia hostium praemiserat, nuntius ad Ascuridem paludem occurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 32:1)
qui neque leges neque aequom bonum usquam colunt, sollicitos patronos habent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 26)
sicut me hodie nimis sollicitum cliens quidam habuit, neque quod volui agere aut quicum licitumst, ita med attinuit, ita detinuit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 29)
sollicitus mihi nescio qua re videtur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 321)
Ne magis sim pulcher quam sum, ita me mea forma habet sollicitum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2243)
nam nos eius animum de nostris factis noscimus, quarum viri hinc apsunt, quorumque nos negotiis apsentum, ita ut aequom est, sollicitae noctes et dies, soror, sumus semper.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 12)
ut miserae matres sollicitaeque ex animo sumus cruciamurque!
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 52)
Unde hoc tibi praeceptum semper servabis, amice, ut, quandocunque aliqua praesumptione cognoveris mulierem solidorum esse coacervationi sollicitam, inter ipsa cognitionis initia illam sis evitare sollicitus et eius te insidiis nullatenus obligare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:6)
"Qui sine uxore est, sollicitus est ea, quae domini sunt, quomodo placeat Deo, qui autem cum uxore est, sollicitus est, quae sunt huius mundi, quomodo placeat uxori."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:49)

SEARCH

MENU NAVIGATION