라틴어 문장 검색

fuit enim Scipio non veris tantum virtutibus mirabilis, sed arte quoque quadam ab iuventa in ostentationem earum compositus, pleraque apud multitudinem aut ut per nocturnas visa species aut velut divinitus mente monita agens, sive et ipse capti quadam superstitione animi, sive ut imperia consiliaque velut sorte oraculi missa sine cunctatione exsequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 266:1)
imperata non inpigre solum sed etiam avide exsecuti direptis fugatisque cultoribus agri summa vi urbem oppugnabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 186:2)
paucis post proelium factum ad Baeculam diebus, cum Scipio rediens iam Tarraconem saltu Castulonensi excessisset, Hasdrubal Gisgonis filius et Mago imperatores ex ulteriore Hispania ad Hasdrubalem venere, serum post male gestam rem auxilium, consilio in cetera exsequenda belli haud parum opportuni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 320:1)
his decretis ad exsequenda quae statuerant duces digressi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 325:3)
multos circa unam rem ambitus fecerim, si quae de Marcelli morte variant auctores omnia exsequi velim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 416:1)
vicit tamen auctoritas senatus ut positis simultatibus communi animo consilioque administrarent rem publicam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 527:1)
In senatu cum more omnium imperatorum expositis rebus ab se gestis postulassent ut pro re publica fortiter feliciterque administrata et deis immortalibus haberetur honos et ipsis triumphantibus urbem inire liceret, se vero ea quae postularent decernere patres merito deorum primum, dein secundum deos consulum responderunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 127:1)
viam consilii scelerati sed non ad ultimum dementis exsequi volo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 425:2)
neque ego exsequi possum nec vobis operae est audire singula quae passi sumus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 241:2)
ubi responderunt aquam dierum quinque et quadraginta in navibus esse, tum edixit militibus ut silentium quieti, nautis sine certamine ad ministeria exsequenda bene oboedientes, praestarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 354:1)
inde omissis expeditionibus parvis populationibusque ad oppugnandam Uticam omnes belli vires convertit, eam deinde, si cepisset, sedem ad cetera exsequenda habiturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 486:1)
ita tollit indutias, ut libera fide incepta exsequeretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 48:1)
et consules duas urbanas legiones scribere iussi, ut quattuordecim legionibus eo anno, centum navibus longis res publica administraretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 552:1)
nam neque senatus haberi neque res publica administrari poterat sacrificando expiandoque occupatis consulibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 617:1)
pro fratre germano, non patrueli se petere aiebat, pro legato et participe administrandi belli;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 102:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION