라틴어 문장 검색

Cum iam prope solis occasum Caesar exspectavisset neque ex eo loco quo constiterat Scipionem progredi propius se animadvertisset locoque se magis defendere, si res coegisset, quam in campo comminus consistere audere, non est visa ratio propius accedendi eo die ad oppidum, quoniam ibi praesidium grande Numidarum esse cognoverat, hostesque mediam aciem suam oppido texisse et sibi difficile factu esse intellexit simul et oppidum uno tempore oppugnare et in acie in cornu dextro ac sinistro ex iniquiore loce pugnare, praesertim cum milites a mane diei ieiuni sub armis stetissent defatigati.
(카이사르, 아프리카 전기 42:1)
– Quo facto cuivis facile fuit intellectu Scipioni additum animum fiduciamque regis adventu.
(카이사르, 아프리카 전기 48:6)
Id hac ratione opus instruebat, ut cum propius oppidum copias admovisset oppugnareque coepisset, tecta latera suis munitionibus haberet, ne ab equitatus multitudine circumventus ab oppugnatione deterreretur, praeterea quo facilius colloquia fiere possent, et siqui perfugere vellent, id quod antea saepe accidebat magno cum eorum periculo, tum facile et sine periculo fieret.
(카이사르, 아프리카 전기 51:3)
Quorum auctoritate facile adducti Caesarisque nomine persuasi a rege Iuba desciscunt celeriterque cuncti arma capiunt contraque regem facere non dubitant.
(카이사르, 아프리카 전기 55:2)
gravis enim armaturae miles simulatque ab eis insectatus constiterat in eosque impetum fecerat, illi veloci cursu periculum facile vitabant.
(카이사르, 아프리카 전기 71:4)
Namque elephantos ex Italia transportari iusserat, quos et miles nosset speciemque et virtutem bestiae cognosceret, et cui parti corporis eius telum facile adigi posset, ornatusque ac loricatus cum esset elephans, quae pars corporis eius sine tegmine nuda relinqueretur, ut eo tela conicerentur;
(카이사르, 아프리카 전기 72:5)
Cui Caesar facile et pro natura sua et instituto concessit, item Caecinae, C.
(카이사르, 아프리카 전기 89:9)
Rex interim ab omnibus civitatibus exclusus desperata salute, cum iam cenatus esset, cum Petreio, ut cum virtute interfecti esse viderentur, ferro inter se depugnant, atque firmior imbecilliorem Iubam Petreius facile ferro consumpsit.
(카이사르, 아프리카 전기 94:1)
nam fere totius ulterioris Hispaniae regio propter terrae fecundidatem inopem difficilemque habet oppugnationem et non nimis copiosam aquationem.
(카이사르, 히스파니아 전기 8:2)
Item oppidorum magna pars eius provinciae montibus fere munita et natura excellentibus locis est constituta, ut simul aditus ascensusque habeat difficiles.
(카이사르, 히스파니아 전기 8:6)
Ita ab oppugnationibus natura loci distinentur ut civitates Hispaniae non facile ab hoste capiantur.
(카이사르, 히스파니아 전기 8:7)
Quod difficile erat factu ut eam turrem sine periculo quis incenderet.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:15)
Exclusus a munitione amissisque auxiliis ad convallem exesumque locum in speluncam Pompeius se occultare coepit, ut a nostris non facile inveniretur nisi captivorum indicio.
(카이사르, 히스파니아 전기 39:3)
Hoc probato consilio magnum ac difficile opus aggreditur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 6:1)
uno enim tempore et ex tectis aedificiorum propugnabant et litora armati defendebant, quo propter asperitatem loci non facilis nostris aditus dabatur, et scaphis navibusque longis quinque mobiliter et scienter angustias loci tuebantur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 17:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION