라틴어 문장 검색

pater illi praetoria familia, maternus avus e proscriptis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 48장5)
vetus in familia nobilitas, magnae opes:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 49장4)
merito dubitasse Verginium equestri familia, ignoto patre, imparem si recepisset imperium, tutum si recusasset:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장14)
magistra libidinum Neronis, transgressa in Africam ad instigandum in arma Clodium Macrum, famem populo Romano haud obscure molita, totius postea civitatis gratiam obtinuit, consulari matrimonio subnixa et apud Galbam Othonem Vitellium inlaesa, mox potens pecunia et orbitate, quae bonis malisque temporibus iuxta valent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 73장2)
Eadem largitione civitatum quoque ac provinciarum animos adgressus Hispalensibus et Emeritensibus familiarum adiectiones, Lingonibus universis civitatem Romanam, provinciae Baeticae Maurorum civitates dono dedit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 78장1)
fremit miles et tribunos centurionesque pro- ditionis arguit, tamquam familiae senatorum ad perniciem Othonis armarentur, pars ignari et vino graves, pessimus quisque in occasionem praedarum, vulgus, ut mos est, cuiuscumque motus novi cupidum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 80장6)
ut in familiis, privata cuique stimulatio, et vile iam decus publicum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 90장6)
sed scientiam artemque haruspicum accitam et Cilicem Tamiram intulisse, atque ita pactum ut familiae utriusque posteri caerimoniis praesiderent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 3장3)
post Iulios Claudios Servios se primum in familiam novam imperium intulisse:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 48장10)
Igitur Vitellius metu et odio quod Petroniam uxorem eius mox Dolabella in matrimonium accepisset, vocatum per epistulas vitata Flaminiae viae celebritate devertere Interamnium atque ibi interfici iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 64장1)
spreto Venutio (is fuit maritus) armigerum eius Vellocatum in matrimonium regnumque accepit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 45장5)
natus erat Valens Anagniae equestri familia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 62장6)
nunc pecuniam et familiam et beatos Campaniae sinus promitti:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 66장6)
XV kalendas Ianuarias audita defectione legionis cohortiumque, quae se Narniae dediderant, pullo amictu Palatio degreditur, maesta circum familia;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장5)
is pecuniam familiamque e principis domo quasi Cremonensem praedam rapere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION