라틴어 문장 검색

quo magis aeternum da dictis, diva, leporem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:8)
nam tu sola potes tranquilla pace iuvare mortalis, quoniam belli fera moenera Mavors armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se reiicit aeterno devictus vulnere amoris, atque ita suspiciens tereti cervice reposta pascit amore avidos inhians in te, dea, visus eque tuo pendet resupini spiritus ore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:10)
nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas, aeternas quoniam poenas in morte timendum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 5:5)
etsi praeterea tamen esse Acherusia templa Ennius aeternis exponit versibus edens, quo neque permaneant animae neque corpora nostra, sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 5:7)
quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque, donec vis obiit, quae res diverberet ictu aut intus penetret per inania dissoluatque, nullius exitium patitur natura videri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 9:7)
Denique res omnis eadem vis causaque volgo conficeret, nisi materies aeterna teneret, inter se nexus minus aut magis indupedita;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:1)
tactus enim leti satis esset causa profecto, quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum contextum vis deberet dissolvere quaeque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:2)
at nunc, inter se quia nexus principiorum dissimiles constant aeternaque materies est, incolumi remanent res corpore, dum satis acris vis obeat pro textura cuiusque reperta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:3)
sed quia vera tamen ratio naturaque rerum cogit, ades, paucis dum versibus expediamus esse ea quae solido atque aeterno corpore constent, semina quae rerum primordiaque esse docemus, unde omnis rerum nunc constet summa creata.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:9)
materies igitur, solido quae corpore constat, esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:17)
ergo si solida ac sine inani corpora prima sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:26)
Praeterea nisi materies aeterna fuisset, antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:27)
porro si nullast frangendis reddita finis corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque nunc etiam superare necessest corpora rebus, quae non dum clueant ullo temptata periclo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:9)
at quoniam fragili natura praedita constant, discrepat aeternum tempus potuisse manere innumerabilibus plagis vexata per aevom.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:10)
non ex illorum conventu conciliata, sed magis aeterna pollentia simplicitate, unde neque avelli quicquam neque deminui iam concedit natura reservans semina rebus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION