라틴어 문장 검색

Persei partibus favimus et, quemadmodum Antiochi Philippique bello pro vobis adversus reges, sic pro rege adversus vos stetimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 247:1)
favisse nos regi et vincere maluisse, ideo bello persequendos esse credunt alii;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 274:2)
si alii principum nostrorum vobis, alii regi faverunt, non postulo ut propter nos, qui partium vestrarum fuimus, regis fautores salvi sint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 277:1)
in qua cognitione magis utra pars Romanis, utra regi favisset quaesitum est, quam utra fecisset iniuriam aut accepisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 366:2)
non eos tantum, qui se propalam per vanitatem iactassent tamquam hospites et amicos Persei, sed multo plures alios ex occulto favisse regi, qui per speciem tuendae libertatis in conciliis adversus Romanos omnia instruxissent, nec aliter eas mansuras in fide gentes, nisi fractis animis adversarum partium aleretur confirmareturque auctoritas eorum qui nihil praeter imperium Romanorum spectarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 372:1)
alterum tantum pediti daturum fuisse credunt et pro rata aliis, si aut in suffragio honori eius favissent, aut benigne hac ipsa summa pronuntiata acclamassent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 494:2)
legationes gratulantium populorum atque regum in senatu admissae, Rhodiorum, qui eo bello contra populum R. faverant, exclusa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV Periocha4)
Meus pater nunc pro huius verbis recte et sapienter facit, qui complexus cum Alcumena cubat amans animo obsequens.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1101)
si obsequare, una resolvas plaga.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2120)
recte facit, animo quando obsequitur suo, quod omnis homines facere oportet, dum id modo fiat bono.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 412)
[volo amori obsecutum illius, volo amet me patrem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 185)
Fortunam, atque Obsequentem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3256)
in mare it, rem familiarem curat, custodit domum, obsequens oboediensque est mori atque imperiis patris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 367)
qui imperare insueram, nunc alterius imperio obsequor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 292)
Vt tibi ego inventus sum obsequens.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 816)

SEARCH

MENU NAVIGATION