라틴어 문장 검색

Gravi deorum nostra iam pridem domus urgetur ira, prima quam pressit Tenus furore miserae dura genetricis meae, quae nupta demens nupsit incesta face, oblita nostri, coniugis, legum immemor.
(세네카, 옥타비아 5:2)
illi soluta crine, succincta anguibus ultrix Erinys venit ad Stygios toros raptasque thalamis sanguine extinxit faces:
(세네카, 옥타비아 5:3)
Volucrem esse Amorem fingit immitem deum mortalis error, armat et telis manus arcuque sacras, instruit saeva face genitumque credit Venere, Vulcano satum:
(세네카, 옥타비아 9:3)
Tellure rupta Tartaro gressum extuli, Stygiam cruenta praeferens dextra facem thalamis scelestis:
(세네카, 옥타비아 9:32)
inter tubarum saepe terribilem sonum sparsam cruore coniugis genetrix mei vultu minaci saeva quatiebat facem, quam dum sequor coacta praesenti metu, diducta subito patuit ingenti mihi tellus hiatu;
(세네카, 옥타비아 11:6)
fax illa, quam secuta es, Augustae manu praelata clarum nomen invidia tibi partum ominatur.
(세네카, 옥타비아 11:19)
O lenta nimium militis nostri manus et ira patiens post nefas tantum mea, quod non cruor civilis accensas faces extinguit in nos, caede nec populi madet funerea Roma quae viros tales tulit.
(세네카, 옥타비아 12:19)
pro misera pietas (eloqui fatum pudet», thalamos parentis Phoebus et diros toros gnato minatur impia incestos face;
(세네카, 오이디푸스 1:11)
obtexit arces caelitum ac summas domos inferna facies, denegat fructum Ceres adulta, et altis flava cum spicis tremat, arente culmo sterilis emoritur seges, nec ulla pars immunis exitio vacat, sed omnis aetas pariter et sexus ruit, iuvenesque senibus iungit et gnatis patres funesta pestis, una fax thalamos cremat fletuque acerbo funera et questu carent, quin ipsa tanti pervicax clades mali siccavit oculos, quodque in extremis solet periere lacrimae:
(세네카, 오이디푸스 1:26)
Rupere Erebi claustra profundi turba sororum face Tartarea Phlegethonque suam mutat ripam:
(세네카, 오이디푸스 2:41)
ita molle senium ducat et summum diem securus alto reddat in solio parens solasque Merope noverit Polybi faces, ut nulla sontem gratia eripiet mihi.
(세네카, 오이디푸스 3:39)
iactare tacitis conscias sacris faces, nec adire castis precibus aut ritu pio adiudicatae praesidem terrae deam:
(세네카, 파이드라 2:11)
Gradivus istas belliger sensit faces, opifex trisulci fulminis sensit deus, et qui furentis semper Aetnaeis iugis versat caminos igne tam parvo calet;
(세네카, 파이드라 2:57)
] et qui ferebant signa Phoebeae facis oculi nihil gentile nec patrium micant.
(세네카, 파이드라 5:10)
noctibus festis facem attolle, curas Bacchus exoneret graves;
(세네카, 파이드라 6:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION