라틴어 문장 검색

quodcumque nox mundi dehinc infecit atris nubibus, tu, rex, Eoi sideris vultu sereno inlumina, tu, sancte, qui taetram picem candore tinguis lacteo, ebenoque crystallum facis, delicta tergens 1 livida.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus20)
pinguis quos olei rore madentibus lychnis aut facibus pascimus aridis, quin et fila favis scirpea floreis presso melle prius conlita fingimus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae4)
sunt et spiritibus saepe nocentibus poenarum celebres sub Styge feriae illa nocte, sacer qua rediit Deus stagnis ad superos ex Acherunticis, non sicut tenebras de face fulgida surgens Oceano Lucifer inbuit, sed terris Domini de cruce tristibus maior sole novum restituens diem.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae37)
hic praepotens cruenti extinctor Antichristi, qui de furente monstro pulchrum refert tropaeum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum22)
inerepas ventum furentem quod procellis tristibus vertat aequor fundo ab imo, vexet et vagam ratem:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae18)
quam paene subductam facem sensim recisa extinxerat!
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias4)
hoc sidus aeternum manet, haec stella nunquam mergitur, nec nubis occursu abdita obumbrat obductam facem.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae6)
exim sequuntur perciti fixis in altum vultibus, qua stella sulcum traxerat claramque signabat viam, sed verticem pueri supra signum pependit inminens, pronaque submissum face caput sacratum prodidit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae17)
transfugit ergo carnifex mucrone districto furens effusa nuper corpora, animasque rimatur novas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae31)
nec torquere facem potis est ad signa trionum orbe nec obliquo portas aquilonis adire nec solitum conversus iter revocare retrorsum, hic erit ergo deus, praescriptis lege sub una deditus officiis?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권103)
omnibus in terris quas continet occidualis oceanus roseoque Aurora inluminat ortu, miscebat Bellona furens mortalia cuncta armabatque feras in vulnera mutua dextras.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2209)
tum quia non totum spes salva interficit ignem, nam resides quandoque faces adolere licebit festaque decrepitis obtendere flammea canis;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2371)
Ter centum vulpes Samson capit, ignibus armat, pone faces caudis circumligat, in sata mittit allophylum segetesque cremat:
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Samson1)
ast alia de parte furens exercitus ardet regis Amorraei, tum milia Gergeseorum effundunt aciem toto volitantia campo;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1108)
tunc suo iam plenus hoste sistitur furens homo spumeas efflans salivas, cruda torquens lumina, expiandus quaestione non suorum criminum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.48)

SEARCH

MENU NAVIGATION