라틴어 문장 검색

quorum primus est electio, secundus probatio, tertius admissio, quartus rerum divinarum et humanarum cum quadam caritate et benevolentia summa consensio.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:2)
Cum vera amicitia nisi inter bonos esse non possit, qui nihil contra fidem vel bonos mores velle possint aut facere;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:7)
ubi nulla interveniebat inhonestas, nec fides laedebatur, nec minuebatur virtus, cedendum amico fuit, ut et tolerarem in quo videbatur excessisse, et ubi pax eius periclitabatur, voluntatem eius meae praeferrem.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:54)
Convicium quippe laedit famam, caritatem extinguit.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:1)
qui denudat archana amici, perdet fidem.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:8)
Quid enim infelicius illo, qui fidem perdit, et desperatione languescit?
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:12)
Super omnia autem amicorum revelare secreta sacrilegium arbitremur, quo fides amittitur, et animae captivatae desperatio importatur.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:28)
vel si qui eorum quos eligendos dixisti, aut in ea ipsa vitia, aut in alia forte deteriora corruerint, qualis eis servanda sit fides, qualis exhibenda gratia.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:5)
Rex Assuerus superbissimum Aman, quem prae caeteris amicum habuerat, suspendit in cruce, amicitiae quam ille fraudulentis consiliis laeserat, salutem multitudinis et caritatem praeponens uxoris.
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 1:6)
Quod si etiam ad blasphemias et maledicta eius prorumpat insania, tu tamen defer foederi, defer caritati, ut in culpa sit qui intulit, non ille qui pertulit iniuriam.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:1)
fides, intentio, discretio, patientia.
(DE AMICITIA, CAPUT XVIII. In amico probanda quatuor. 1:3)
Fides, ut ei te tua que omnia secure committas.
(DE AMICITIA, CAPUT XVIII. In amico probanda quatuor. 1:4)
Nihil in amicitia fide praestantius, quae ipsius et nutrix videtur et custos.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 1:1)
Ipsa tamen fides in prosperis quidem latet, sed eminet in adversis.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 1:6)
Si prospera nostra nulla umquam adversitas interpolet, quomodo amici probabitur fides?
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 1:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION