라틴어 문장 검색

itaque tantum vestra auctoritas, tantum eximia consulis dignitas valuit ut dedecus et flagitium se committere putaret, si qui non veniret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 10장 1:2)
verum id quod adhuc est suspiciosum nisi perspicuum res ipsa fecerit, hunc adfinem culpae iudicatote.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 7장 1:5)
intellegitur, iudices, id quod iam ante dixi, imprudente L. Sulla scelera haec et flagitia fieri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 9장 2:6)
nonne et audaciam eius qui in crimen vocetur singularem ostendere et mores feros immanemque naturam et vitam vitiis flagitiisque omnibus deditam, denique omnia ad perniciem profligata atque perdita?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 13장 4:2)
Roscio vitio et culpae dedisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 16장 3:3)
etenim qui praeesse agro colendo flagitium putes, profecto illum Atilium quem sua manu spargentem semen qui missi erant convenerunt hominem turpissimum atque inhonestissimum iudicares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 18장 1:2)
innocens est quispiam, verum tamen, quamquam abest a culpa, suspicione tamen non caret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 20장 1:3)
haec magnitudo malefici facit ut, nisi paene manifestum parricidium proferatur, credibile non sit, nisi turpis adulescentia, nisi omnibus flagitiis vita inquinata, nisi sumptus effusi cum probro atque dedecore, nisi prorupta audacia, nisi tanta temeritas ut non procul abhorreat ab insania.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 3:1)
in his rebus si suspicio reperta erit, culpam inesse concedam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 1:4)
ergo idcirco turpis haec culpa est, quod duas res sanctissimas violat, amicitiam et fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 39장1)
in eius modi vita, iudices, in his tot tantisque flagitiis hoc quoque maleficium de quo iudicium est reperietis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 2:5)
ubi multa avare, multa audacter, multa improbe, multa perfidiose facta videbitis, ibi scelus quoque latere inter illa tot flagitia putatote.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 3:2)
honesta, credo, in eius modi domo, si domus haec habenda est potius quam officina nequitiae ac deversorium flagitiorum omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 2:4)
culpa liberatus et crimine nefario solutus cupit a vobis discedere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장 2:5)
Dubium est ad quem maleficium pertineat, cum videatis ex altera parte sectorem, inimicum, sicarium eundemque accusatorem hoc tempore, ex altera parte egentem, probatum suis filium, in quo non modo culpa nulla sed ne suspicio quidem potuit consistere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 52장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION