라틴어 문장 검색

47. Ecclesiae unitas, sive in tempore sive in spatio, cum fidei unitate coniungitur:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 89:1)
Denique fides una est, quoniam ab universa Ecclesia participatur, quae est unum corpus et unus Spiritus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 92:1)
In communione solius subiecti, quod est Ecclesia, communi fruimur intuitu.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 92:2)
Etenim, cum fidei unitas sit Ecclesiae unitas, auferre aliquid fidei idem est ac aliquid de veritate communionis detrahere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:5)
Patres tamquam unum corpus fidem descripserunt, corpus veritatis, varia continens membra, per analogiam cum Christi corpore eiusque in Ecclesia continuatione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:6)
Fidei integritas conectitur etiam cum imagine Ecclesiae virginis, cum eius fidelitate in sponsali amore erga Christum:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:7)
49. Ad praestandum servitium unitati fidei eiusque integrae transmissioni Dominus Ecclesiae tradidit donum apostolicae successionis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:1)
Per illam in tuto collocatur continuatio memoriae Ecclesiae et cum certitudine recurrere licet ad limpidum fontem, ex quo fides oritur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:2)
Certitudo nexus cum origine datur ergo a personis vivis, quod quidem fidei vivae congruit quam Ecclesia transmittit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:3)
Magisterii Ecclesiae auxilio ad nos integra pervenire potest haec voluntas, et insimul laetitia eandem in plenitudine exsequendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:7)
Sic, fides donum est pro omnibus, donum est commune, lumen eius illucescit non tantum internum Ecclesiae nec tantummodo utile redditur ad civitatem aeternam ultra exstruendam;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 99:9)
In « moderna aetate » temptatum est inter homines fraternitatem construere universalem, eorum aequalitate innixam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:3)
Paulatim tamen intelleximus hanc fraternitatem, nisi ad communem Patrem tamquam ultimum eius fundamentum referatur, subsistere non posse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:4)
Necesse est igitur ad veram fraternitatis radicem regredi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:5)
Fidei historia, inde ab initio, historia exstitit fraternitatis, etsi non sine conflictationibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION