라틴어 문장 검색

Ubi vero in quolibet vulnere ventum ad inducendam cicatricem est, quod perpurgatis jam, repletisque ulceribus necessarium est, primum ex aqua frigida , dum caro alitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 93:1)
Sed aliud periculum excipit, ne infirmum corpus in aqua frigida vexatum nervorum distentio absumat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 8:1)
Italia frigidioresque regiones hac quoque parte salubritatem habent, quod minus terribiles angues edunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 23:3)
eaque linteolo contegenda in aqua frigida madefacto, dein bene expresso:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 18:2)
Nam modo circa totum corpus partemve aspritudo quaedam fit, similis iis pusulis, quae ex urtica, vel ex sudore nascuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 67:3)
eaque sine oleo in balneo ante sudorem insperguntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 87:8)
continereque in lectulo se, donec omnis calor, qui conceptus est, finiatur, desinatque sudor, qui necessario in capite collectus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 28:7)
Saepe enim post haec gravis somnus, saepe sudor, saepe alvi dejectio pituitae cursum finit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 29:3)
His illita fronte, cataplasma quoque superinjiciendum est ex farina, quae frigida aqua coacta sit, cuique aut acaciae succus, aut cupressus adjecta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 45:2)
velandumque postea, nec detegendum, antequam sudor et calor domi conquierint.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 74:4)
Nam et sudor plurimus sequitur, et per os continens pituita defluit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 7:3)
Quod si minor ea inflammatio est, laser terere, eique adjicere frigidam aquam satis est, eamque aquam cochleari exceptam ipsi uvae subjicere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIV De uvae morbo. 2:3)
Ac mediocriter tumentem aqua quoque frigida eodem modo subjecta reprimit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIV De uvae morbo. 2:4)
At si vel volens aliquis, vel imprudens, dum ingreditur, immature crustas diduxit, et fluit sanguis, frigida aqua adhibenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 17:3)
si aliud tempus, frigida aqua fovendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 34:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION