라틴어 문장 검색

recita saltem quo magis libeat emittere, utque tandem percipias gaudium, quod ego olim pro te non temere praesumo.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 6:2)
Solet esse gaudio tibi, si quid acti est in senatu dignum ordine illo.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 1:1)
Misso senatu Bassus magna hominum frequentia, magno clamore, magno gaudio exceptus est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 22:2)
Gratum hoc Domitiano adeo quidem ut gaudio proderetur, diceretque:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 13:1)
Cum sis pietatis exemplum, fratremque optimum et amantissimum tui pari caritate dilexeris, filiamque eius ut tuam diligas, nec tantum amitae ei affectum verum etiam patris amissi repraesentes, non dubito maximo tibi gaudio fore cum cognoveris dignam patre dignam te dignam avo evadere.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 1:1)
Qua illa sollicitudine cum videor acturus, quanto cum egi gaudio afficitur!
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 3:1)
Di modo in posterum hoc mihi gaudium, hanc gloriam loco servent!
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 46:5)
Exprimere non possum, quanto sim gaudio affectus, et ipsius et meo nomine:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 2:1)
In infinitum epistulam extendam, si gaudio meo indulgeam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 7:1)
Quod gaudium quo maerore mutatum est!
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 6:4)
Scio quanto opere bonis artibus faveas, quantum gaudium capias, si nobiles iuvenes dignum aliquid maioribus suis faciant.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 1:1)
tam notabiliter pro fratre recitante primum metus eius, mox gaudium eminuit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 5:2)
Quod gaudium ut perpetuo capiam deos oro;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 11 4:1)
quas si deus aliquis in gaudium verterit, de metu non querar.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 11:2)
Haec, quia soles si quid incidit novi non invitus audire, deinde quia iucundum est mihi quod ceperam gaudium scribendo retractare.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION