라틴어 문장 검색

Commendat itaque divinae gloriam excellentiae ipsa quoque ejus singularitas, quae operum quoque ipsius maxima est commendatio, tam in his faciendis, quam in eis disponendis atque regendis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:12)
Quod tamen male faciendi vel peccandi potestatem haberemus, non absque ratione haec a Deo nobis potestas concessa est, ut si comparatione nostrae infirmitatis ille gloriosior appareat, qui omnino peccare non potest, et cum a peccato cessamus, non hoc naturae nostrae, sed ejus adjutrici gratiae tribuamus, qui ad gloriam sui non solum bona, sed etiam mala disponit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:5)
Et utinam inpraesentiarum vivendo quique gemerent ne cruenta cede perirent, quatinus patriae dulcibus arvis, etiam me occumbente, superstites fierent et ad pristinae felicitatis gloriam postmodum redirent!"
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:5)
Ut in extremis vitae, desolatus meo satellite, fugiendo inferam crimen nostrae gloriae?
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:13)
iste pro adipiscenda gloria inmarcescibili cruentato stipite similes poenas dedit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 13:3)
XIV. Assumentes ergo unanimi devotione, quam invenerant inestimabilis pretii margaritam, cum profusis prae gaudio lacrimarum imbribus retulerunt ad suum corpus, benedicentes Deum in hymnis et laudibus, prosequente usque ad locum sepulchri lupo, earundem reliquiarum custode et baiulo.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 16:1)
Quibus rebus permota eiusdem provinciae multitudo, non solum vulgi sed etiam nobilium, in villa regia quae lingua Anglorum Bedricesgueord dicitur, Latina vero Bedricicurtis vocatur, construxit permaximam miro ligneo tabulatu ecclesiam, ad quam eum ut decebat transtulit cum magna gloria.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 16:7)
De quo constat, sicut et de aliis sanctis omnibus iam cum Christo regnantibus, quod, licet eius anima sit in caelesti gloria, non tamen per visitationem die noctuque longe est a corporis praesentia, cum quo promeruit ea quibus iam perfruitur beatae immortalitatis gaudia.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 20:5)
"In terra sanctorum iniqua gessit et ideo gloriam Domini non videbit."
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 21:7)
Nam mulieres pro maxima parte in suae personae commendatione laetantur, et cuncta quae suas pertinere videntur ad laudes facile per omnia credunt, plebeiae maxime ac rusticanae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 1:10)
Consuetudo est sapientum ut nunquam suam formam vel probitatem ore proprio fateantur, et ex hoc eorum manifeste probitas denotatur, quia tam caute suis prudentes consueverunt sermonibus uti, ut nunquam illo vulgari iuste valeant proverbio denotari, quo fertur omnem in ore proprio sordescere laudem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 4:2)
tot enim sunt qui tuas insistant extollere laudes, quod nunquam dicere fas esset quod quaecunque persona vellet falsa narrare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 4:4)
Nam et qui te gentis tuae ratione non diligunt de te attente laudes referre cognovi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 4:5)
Sed in hoc longe maioribus te dignam fore laudibus ostendisti et maiori nobilitate gaudere, quum nobilitatem tibi non generis vel sanguinis propinavit origo, sed sola probitas et compositio morum digniori te nobilitatis specie ditaverunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 4:9)
Video enim quod ille rex maiori laude censetur vel praemio dignus, qui ex suis genitoribus modico regno assumpto infinitas postea sua virtuosa potentia nationes suae subiugaverit dicioni quam ille qui plura regna hereditario sibi iure transmissa penitus conservat illaesa.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 6:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION