라틴어 문장 검색

Nos certe, aeterno veritatis amore devicti, viarum incertis et arduis et solitudinibus nos commisimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:1)
Postremo, ut scientiae veneno a serpente infuso, quo animus humanus tumet et inflatur, deposito, nec altum sapiamus nec ultra sobrium, sed veritatem in charitate colamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 8:4)
Itaque doctrina ista de expurgatione intellectus ut ipse ad veritatem habilis sit, tribus redargutionibus absolvitur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 25:5)
Itaque ars illa dialecticae, sero (ut diximus) cavens, neque rem ullo modo restituens, ad errores potius figendos quam ad veritatem aperiendam valuit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:8)
Logica, quae in usu est, ad errores (qui in notionibus vulgaribus fundantur) stabiliendos et figendos valet, potius quam ad inquisitionem veritatis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 27:1)
Duae viae sunt, atque esse possunt, ad inquirendam et inveniendam veritatem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 41:1)
Altera a sensu et particularibus advolat ad axiomata maxime generalia, atque ex iis principiis eorumque immota veritate judicat et invenit axiomata media;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 41:2)
Idola et notiones falsae, quae intellectum humanum jam occuparunt atque in eo alte haerent, non solum mentes hominum ita obsident, ut veritati aditus difficilis pateat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 78:1)
veritas autem non a felicitate temporis alicujus, quae res varia est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 114:4)
magis ubique sollicitus quomodo quis respondendo se explicet, et aliquid reddatur in verbis positivum, quam de interna rerum veritate;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:7)
Tantoque magis haec vanitas inhibenda venit, et coercenda, quia ex divinorum et humanorum malesana admistione non solum educitur philosophia phantasica, sed etiam religio haeretica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:9)
tamen postquam animus humanus de veritate invenienda semel desperaverit, omnino omnia fiunt languidiora:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 148:4)
quod genus inquisitioni veritatis adversissimum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:5)
sed majore silentio, et severius, et simplicius, id est, minore cum affectatione et ostentatione, ad inquisitionem veritatis se contulerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:13)
Pro desperata autem habenda est veritatis inquisitio, cum ad hujusmodi inania deflectat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION