라틴어 문장 검색

praetores interim Romani omne id tempus contrahendis ex civitatibus sociis Hispanorum auxiliis et reficiendis ab terrore adversae pugnae militum animis consumpserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 346:1)
Hispani postquam in citeriore ripa duo Romanorum agmina conspexerunt, ut, priusquam se iungere atque instruere possent, occuparent eos, castris repente effusi cursu ad pugnam tendunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 353:1)
atrox in principio proelium fuit, et Hispanis recenti victoria inflatis et insueta ignominia milite Romano accenso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 354:1)
caeduntur passim Hispani per tota castra;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 365:1)
eodem anno coloniae duae, Potentia in Picenum, Pisaurum in Gallicum agrum, deductae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 534:1)
diviserunt agrum coloniasque deduxerunt iidem tresviri, Q. Fabius Labeo, et M. et Q. Fulvii, Flaccus et Nobilior.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 534:3)
illud agitabant uti colonia Aquileia deduceretur, nec satis constabat utrum Latinam an civium Romanorum deduci placeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 658:1)
postremo Latinam potius coloniam deducendam patres censuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 658:2)
eodem anno Mutina et Parma coloniae civium Romanorum sunt deductae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 659:2)
et Saturnia colonia civium Romanorum in agrum Caletranum est deducta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 662:1)
Fulvium Flaccum oppidum Hispanum nomine oppugnantem Celtiberi adorti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 203:1)
Romae magnam trepidationem litterae Baebii fecerunt, eo maiorem quod paucos post dies Marcellus, tradito exercitu Fabio Romam cum venisset, spem ademit eum qui in Gallia esset exercitum in Ligures posse traduci, quia bellum cum Histris esset prohibentibus coloniam Aquileiam deduci:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 303:1)
quod Hispani, quod Galli, quod Macedones Poenive non audeant, Ligustinus hostis vallum Romanum subit, obsidet ultro et oppugnat, quem scrutantes ante devios saltus abditum et latentem vix inveniebamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 324:1)
colonia Graviscae eo anno deducta est in agrum Etruscum, de Tarquiniensibus quondam captum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 339:1)
ibi stetere Hispani hostes expectantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 360:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION