라틴어 문장 검색

Amplissimos ordines et exhaustos caede uaria et contaminatos ueteri neglegentia purgauit suppleuitque recenso senatu et equite, summotis indignissimis et honestissimo quoque Italicorum ac prouincialium allecto.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 9장 2:1)
Post stipendia foro operam dedit honestam magis quam assiduam, eodemque tempore Arrecinam Tertullam, patre eq.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 4장 2:1)
nec tamen eo setius, cum Vologaesus Parthorum rex auxilia aduersus Alanos ducemque alterum ex Vespasiani liberis depoposcisset, omni ope contendit ut ipse potissimum mitteretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 2장 2:2)
Itaque eo ipso loco metari suos castra iusserat, laetus - quod omni expetierat voto - in illis potissimum angustiis decernendum fore.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 21:1)
Rursus occurrebat, maiora periculis praemia et, sicut dubium esset, an vinceret, ita illud utique certum esse, honeste et cum magna laude moriturum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 23:1)
Atque illi, cum multos imminere tantae spei cernerent singulis amicorum Alexandri iam ob nimiam regni cupiditatem adulantis, statuunt neminem esse potiorem quam Abdalonymum quendam, longa quidem cognatione stirpi regiae adnexum, sed ob inopiam suburbanum hortum exigua colentem stipe.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 18:1)
quippe cum primas spes fortuna destituit, futura praesentibus videntur esse potiora.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 30:2)
Quem ut conspexit Dareus, multiplici doloris expectatione commotus et, quid potissimum timeret, incertus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 31:1)
"Captivos si placet reddi, honestius dono dabimus, quam pretio remittemus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 10:8)
Dicitur acinace stricto Dareus dubitasse, an fugae dedecus honesta morte vitaret:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 35:1)
Graeci excesserant vallo deliberaturi, quid potissimum a rege peterent:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 11:1)
Pauci huius sententiae fuere, ceteros consuetudo natura potior vicit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 18:2)
itaque res in serium versa est, et imperaverunt sibi, ut crederent illo potissimum modo fuisse delendam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 7장 12:2)
"et pluris qualemcumque vitam quam honestam mortem aestimantibus fortuna me iunxisset, tacerem potius quam frustra verba consumerem."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 8장 7:4)
"Quo usque enim in regno exulabo et per fines imperii mei fugiam externum et advenam regem, cum liceat experto belli fortunam aut reparare, quae amisi, aut honesta morte defungi?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 8장 7:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION