라틴어 문장 검색

Et ille quidem ad haec exsequenda post medium Augustum in Italiam profectus est, imperator vero iter, quod in Brittaniam facere paraverat, propter famem, quae adhuc praevalida erat, usque ad initium autumni adgredi distulit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 298:6)
Hac Nortmanni patrata victoria valde elati Parisius adeunt turremque statim aggressi valide obpugnant, et quia necdum perfecte firmata fuerat, eam se capi sine mora existimant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:1)
Et Pippinus rex Aquitaniae, filius Pippini, una cum filio Bernhardi hostem Karoli valde prostravit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 62:4)
Infirmante Ludewico rege, hostis illius de Beioaria iter arripuit in Boemmanos;
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 67:2)
Ludewicus rex primum conventum habuit Wangiona et post haec Magontia, ibique venit ad eum Lotharius, hostem machinantes in Sclavos, quod et postea fecerunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 81:2)
At contra Saxones agiles ex altera ripa fluminis agiliter agebant, ita ut quendam ex eorum regibus nomine Calbi, qui superba temeritate litus eorum aggredi temptabat, occiderunt et in ipsum flumen fugientem demerserunt omnesque pene sequaces illius.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 82:12)
Qui hostes fugaverunt et in civitatem munitissimam propulerunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 92:6)
Sit tamen esse decus, sit laus sic uincere, laus hec Et decus hoc minimo fiet ab hoste minus.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:11)
rex magis hoste nocet.
(ANONYMUS NEVELETI, De accipitre et columbis 25:2)
Non amo nocturnum panem plus pane diurno, Aduena plus noto non placet hostis hero.
(ANONYMUS NEVELETI, De fure et cane 26:6)
Quod caret hoste domus, quod abest a sorde, fatetur Esse meum, pro me te rogat, ergo faue.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et mustela 42:3)
Nam prodesse potest hostis obesse uolens.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et mustela 42:10)
hostis abest.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et equo 45:11)
Pacior pro crimine penam, Nam gessi speciem pacis et hostis eram.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et equo 45:13)
Non bonus est ciuis, qui prefert ciuibus hostem.
(ANONYMUS NEVELETI, De quadrupedibus et auibus 47:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION