라틴어 문장 검색

itaque eas definiunt pressius, ut intellegatur, non modo quam vitiosae, sed etiam quam in nostra sint potestate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 14:5)
ex perturbationibus autem primum morbi conficiuntur, quae vocant illi νοσήματα, eaque quae sunt eis morbis contraria, quae habent ad res certas vitiosam offensionem atque fastidium, deinde aegrotationes, quae appellantur a Stoicis ἀρρωστήματα, isque item oppositae contrariae offensiones.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 23:1)
omninoque, quae crescentia perniciosa sunt, eadem sunt vitiosa nascentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 41:3)
virum denique videri negant qui irasci nesciet, eamque, quam lenitatem nos dicimus, vitioso lentitudinis nomine appellant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 43:8)
obtrectare vero alteri aut illa vitiosa aemulatione, quae rivalitati similis est, aemulari quid habet utilitatis, cum sit aemulantis angi alieno bono quod ipse non habeat, obtrectantis autem angi alieno bono, quod id etiam alius habeat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 56:5)
verum tamen haec est certa et propria sanatio, si doceas ipsas perturbationes per se esse vitiosas nec habere quicquam aut naturale aut necessarium, ut ipsam aegritudinem leniri videmus, cum obicimus maerentibus imbecillitatem animi ecfeminati, cumque eorum gravitatem constantiamque laudamus, qui non turbulente humana patiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 60:2)
qui autem non natura, sed culpa vitiosi esse dicuntur, eorum vitia constant e falsis opinionibus rerum bonarum et malarum, ut sit alius ad alios motus perturbationesque proclivior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 81:2)
omnes fere philosophi omnium disciplinarum, nisi quos a recta ratione natura vitiosa detorsisset, eodem hoc animo esse potuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 90:7)
Unde caveat lector ne per hujusmodi voces cogitet me speciem vel modum actionis causamve aut rationem physicam alicubi definire, vel centris (quae sunt puncta Mathematica) vires vere et physice tribuere, si forte aut centra trahere, aut vires centrorum esse dixero.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 27:4)
Ex hujusmodi reflexionibus oriri etiam solent motus circulares corporum circa centra propria.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 24:7)
Et hujusmodi Propositionibus Hugenius, in eximio suo Tractatu de Horologio oscillatorio, vim gravitatis cum revolventium viribus centrifugis contulit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 35:7)
XLI inventa, in qua ibi diximus corpora hujusmodi viribus attracta oblique ascendere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IX. De Motu Corporum in Orbibus mobilibus, deq; motu Apsidum. 13:7)
Et quoties hujusmodi casus incidunt, aestimandae erunt corporum attractiones, assignando singulis eorum particulis vires proprias, & colligendo summas virium.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 90:3)
dico quod vis tota qua hujusmodi Sphaera una attrahit aliam sit reciproce proportionalis quadrato distantiae centrorum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 34:5)
Si hujusmodi Sphaerae aliquae circa alias quiescentes revolvantur, singulae circa singulas, sintq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 42:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION