라틴어 문장 검색

et Beselehel nostrum plenum sapientia et spiritu Dei scriptura testatur, Hiram quoque, filium mulieris Tyriae, quod alter tabernaculi, alter templi supellectilem fabricati sunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:7)
Certabant vir et femina, quis in portu Abrahae tabernaculum Ageret, et haec erat inter utrumque contentio, quis humanitate superaret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:5)
Quodam praesagio futurorum ad multos scripserat monachos, ut venirent et grave onore laborantem absolverent faceretque sibi de iniquo mammona amicos, qui eam reciperent in aeterna tabernacula.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:4)
Anna filium, quem Deo voverat, postquam obtulit tabernaculo, numquam recepit indecens arbitrata, ut futurus propheta in huius domo cresceret, quae adhuc alios filios habere cupiebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:24)
Anna Samuhelem non sibi, sed tabernaculo genuit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:32)
ianua Baiarum est et gratum litus amoeni secessus, ego vel Prochytam praepono Suburae;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III2)
longa per angustos figamus pulpita vicos, ornentur postes et grandi ianua lauro, ut testudineo tibi, Lentule, conopeo nobilis Euryalum aut murmillonem exprimat infans.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI38)
ille excludatur amicus iam senior, cuius barbam tua ianua vidit.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI106)
haec longe ferrata domus servire iubetur, in qua sollicitas imitatur ianua portas, scit dare libertos extrema in parte sedentis ordinis et magnas comitum disponere voces:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII14)
cuncta nitent, longos erexit ianua ramos et matutinis operatur festa lucernis.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII27)
si nullum in terris tam detestabile factum ostendis, taceo, nec pugnis caedere pectus te veto nec plana faciem contundere palma, quandoquidem accepto claudenda est ianua damno, et maiore domus gemitu, maiore tumultu planguntur nummi quam funera, nemo dolorem fingit in hoc casu, vestem diducere summam contentus, vexare oculos umore coacto:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII50)
rem pateris modicam et mediocri bile ferendam, si flectas oculos maiora ad crimina, confer conductum latronem, incendia sulpure coepta atque dolo, primos cum ianua colligit ignes;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII54)
nam qua cumque prius de parti corpora desse constitues, haec rebus erit pars ianua leti, hac se turba foras dabit omnis materiai.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 27:2)
quod genus illa foris quae vere transpiciuntur, ianua cum per se transpectum praebet apertum, multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 11:3)
scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 19:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION