라틴어 문장 검색

eandem illos causam belli cum Boccho habere, quam secum et cum aliis gentibus, libidinem imperitandi, quis omnia regna aduersa sint;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 81장4)
tanta libido cum Mario eundi plerosque invaserat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 84장9)
primo industrios supplices modicos esse, dein per ignaviam et superbiam aetatem agere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장2)
Contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장26)
Ne illi falsi sunt, qui diuersissimas res pariter expectant, ignaviae voluptatem et praemia virtutis.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장35)
Ita iniustissime luxuria et ignavia, pessimae artes, illis, qui coluere eas, nihil officiunt, rei publicae innoxiae cladi sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장80)
Etenim nemo ignavia immortalis factus est, neque quisquam parens liberis, uti aeterni forent, optauit, magis uti boni honestique vitam exigerent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장92)
Ipse interea milites scribere, non more maiorum neque ex classibus, sed uti libido cuiusque erat, capite censos plerosque.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 86장2)
cibus illis aduersum famem atque sitim, non libidini neque luxuriae erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장10)
Igitur Sulla gentis patriciae nobilis fuit, familia prope iam extincta maiorum ignavia, litteris Graecis atque Latinis iuxta [atque doctissime] eruditus, animo ingenti, cupidus voluptatum, sed gloriae cupidior;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 95장4)
libidinem aduersum nos, metum pro nobis suasisse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 108장9)
neque hominem nobilem non sua ignavia sed ob rem publicam in hostium potestate relictum iri.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 112장8)
tunc quicquid aut metu aut pudore celabat, animus exponit, tunc audaciam acuit, libidinem inritat, iracundiam instigat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 2:5)
Ipsae voluptates in tormenta vertuntur, epulae cruditatem adferunt, ebrietates nervorum torporem tremoremque, libidines pedum, manuum, articulorum omnium depravationes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 16:6)
Et ante omnia ille quoque vitetur affectus, qui multos occupavit, libido moriendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION