라틴어 문장 검색

sed Veiens hostis, adsiduus magis quam gravis, contumeliis saepius quam periculo animos agitabat, quod nullo tempore neglegi poterat aut averti alio sinebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 537:1)
negant tulisse ignominiam aegritudinemque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 581:4)
nullum genus calamitatis contumeliaeque non editum in Volscos est, nec tamen perpelli potuere ut acie dimicarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 591:1)
tum expressa vis ad pugnandum ut victor iam a vallo submoveretur hostis, satis tamen appareret capi tantum castra militem Romanum noluisse, alibi gaudere sua clade atque ignominia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 650:1)
Antiates mille milites, quia serum auxilium post proelium venerant, prope cum ignominia dimissi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 62:2)
multum et consules se abstinebant, ne cui in conluvione rerum maiestatem suam contumeliae offerrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 128:1)
is ignominiam infensus addidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 309:1)
sed adeo tum imperio meliori animus mansuete oboediens erat ut beneficii magis quam ignominiae hic exercitus memor et coronam auream dictatori libram pondo decreverit et proficiscentem eum patronum salutaverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 314:2)
cum velut servam ad stuprum rapi videret, morte amitti melius ratum quam contumelia liberos, misericordia se in speciem crudelitatis lapsum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 535:2)
iam Horatius eos excursionibus proeliisque levibus experiundo adsuefecerat sibi potius fidere quam meminisse ignominiae decemvirorum ductu acceptae, parvaque certamina in summam totius profecerant spei.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 682:1)
iam alterum exercitum victorem in urbem rediturum, sibi ultro per contumelias hostem insultare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 686:2)
consensum patrum causabantur, quo per contumeliam consulum iura tribunorum plebis labefactata essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 709:1)
deinde postquam ibi nemo vindex occurrebat, tum vero exsultantibus belli auctoribus ad moenia ipsa Romae populabundi regione portae Esquilinae accessere vastationem agrorum per contumeliam urbi ostentantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 735:2)
hanc ego ignominiam, quamquam iam diu ita vivitur ut nihil boni divinet animus, si huic potissimum imminere anno scissem, vel exsilio vel morte, si alia fuga honoris non esset, vitassem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 738:4)
An esse ulla maior aut insignitior contumelia potest quam partem civitatis velut contaminatam indignam conubio haberi?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 46:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION