라틴어 문장 검색

Apes, ut aiunt, debemus imitari, quae vagantur et flores ad mel faciendum idoneos carpunt, deinde quicquid attulere, disponunt ac per favos digerunt et, ut Vergilius noster ait, liquentia mella Stipant et dulci distendunt nectare cellas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 3:1)
Sed ne ad aliud quam de quo agitur abducar, nos quoque has apes debemus imitari et quaecumque ex diversa lectione congessimus, separare, melius enim distincta servantur, deinde adhibita ingenii nostri cura et facultate in unum saporem varia illa libamenta confundere, ut etiam si apparuerit, unde sumptum sit, aliud tamen esse quam unde sumptum est, appareat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 5:1)
Non intellegetur, cuius imiteris orationem, cuius argumentationem, cuius sententias?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 8:4)
Narrat enim quemadmodum rerum naturam imitatus panem coeperit facere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 22:2)
Digiti illorum tenentur et aliena manu per litterarum simulacra ducuntur, deinde imitari iubentur proposita et ad illa reformare chirographum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 51:4)
Satis illos coluit, quisquis imitatus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 50:8)
Deferret enim qui imitandi cupiditatem fecit, spem abstulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 12:3)
Quemadmodum autem uniuscuiusque actio dicenti similis est, sic genus dicendi aliquando imitatur publicos mores, si disciplina civitatis laboravit et se in delicias dedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 2:1)
Haec vitia unus aliquis inducit, sub quo tunc eloquentia est, ceteri imitantur et alter alteri tradunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 17:1)
Olim ipse me damno, qui illos imitor, dum accuso, et verba apertae rei impendo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 18:1)
Imitatur neglegentia facilitatem, temeritas fortitudinem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 8:8)
Haec nihil magis quam tutelam sui et eius peritiam tradidit, ideoque etiam simul incipiunt et discere et vivere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 23:6)
Quod, si pauci facerent, nollemus imitari, cum plures facere coeperunt, quasi honestius sit, quia frequentius, sequimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 6:5)
hoc toto impetu certum reducta Pallas excussit manu, imitata patrem, transit Aiacem et ratem ratisque partem secum et Aiacem tulit, nil ille motus, ardua ut cautes, salo ambustus extat, dirimit insanum mare fluctusque rumpit pectore et navem manu complexus ignes traxit et caeco mari conlucet Aiax, omne resplendet fretum, tandem occupata rupe furibundum intonat:
(세네카, 아가멤논 10:55)
non est unus, quamuis praecipuus sit, imitandus, quia numquam par fit imitator auctori.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION