라틴어 문장 검색

inlicit et volucrum linguis et haruspice fallit, instigat bacchantis anus ambage Sibyllae, involvit mathesi, magicas inpellit in artes, omine sollicitat, capit augure, territat extis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2313)
hac pietate vagus et tanto munere abundans, transit propositum fas et letalia prudens eligit atque volens, magis utile dum sibi credit quod prohibente Deopersuasit callidus anguis, persuasit certe hortatu, non inpulit acri imperio;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1190)
o Dee cunctiparens, animae dator, o Dee Christe, cuius ab ore Deus subsistit Spiritus unus, te moderante regor, te vitam principe duco, iudice te pallens trepido, te iudice eodem spem capio fore quidquid ago veniabile apud te, quamlibet indignum venia faciamque loquarque.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1239)
talia vociferans rapidum calcaribus urget cornipedem laxisque volat temeraria frenis, hostem humilem cupiens inpulsu umbonis equini sternere deiectamque supercalcare ruinam, sed cadit in foveam praeceps, quam callida forte Fraus interciso subfoderat aequore furtim, Fraus detestandis vitiorum e pestibus una, fallendi versuta opifex, quae praescia belli planitiem scrobibus vitiaverat insidiosis hostili de parte latens, ut fossa ruentes exciperet cuneos atque agmina mersa voraret;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 166)
at virtus placidi moderaminis, ut levitatem prospicit obtritam monstri sub morte iacentis, intendit gressum mediocriter, os quoque parce erigit et comi moderatur gaudia vultu, cunctanti Spes fida comes succurrit et offert ultorem gladium laudisque inspirat amorem, illa cruentatam correptis crinibus, hostem protrahit et faciem laeva revocante supinat, tunc caput orantis flexa cervice resectum eripit ac madido suspendit colla capillo.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 170)
Dum in dubio est animus, paulo momento huc vel illuc impellitur.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 552)
Non impulit me haec nunc omnino ut crederem:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 289)
Non convenit qui illum ad labored impulerim Nunc me ipsum fugere.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 1151)
Ex sua libidine moderantur, nunc quae est, non quae olim fuit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 13)
Quippe forma impulsi nostra nos amatores colunt:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 413)
Olim quidem te causae impellebant leves Quod nunc minitare facere ut faceres, Sosia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 421)
mater te impulit:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 48)
Quod utinam ne Phormioni id suadere in mentem incidisset, Neu me cupidum eo impulisset, quod mihi principium est mali.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 310)
Tu impulisti-- Ph.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 228)
Hei mihi, Quam timeo adventus huius quo impellat patrem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 38)

SEARCH

MENU NAVIGATION