라틴어 문장 검색

Non est ergo dubium quod eum et superiora damnaverint, quem inferiora damnarunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 6:12)
Quosdam ipsa, quae premebat, potentia eripuit, et iudices, quem damnaturi erant causae, damnare gratiae noluerunt.
(세네카, 행복론, Liber VI 37:1)
Ad Atheniensium, in qua Socrates damnatur, Aristoteles, ne damnetur, fugit ?
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 45:7)
damnat enim tales habitus, sed damnat et, odit;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII81)
Damnata est quia incesta erat, deiecta est quia damnata erat, repetenda est quia et incesta et damnata.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 1:5)
Ceterum inauditam si damnent, praeter invidiam iniquitatis etiam suspicionem merebuntur alicuius conscientiae, nolentes audire quod auditum damnare non possint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 3:1)
Tunc deinde quocunque in loco, domi, peregre, trans freta comes est libido, cuius ubique saltus facile possunt alicubi ignaris filios pangere vel ex aliqua seminis portione, ut ita sparsum genus per commercia humana concurrat in memorias suas, neque eas caecus incesti sanguinis agnoscat.1 Nos ab isto eventu diligentissima et fidelissima castitas sepsit, quantumque ab stupris et ab omni post matrimonium excessu, tantum et ab incesti casu tuti sumus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 18:1)
damnet labor liberet, id est quem voto liberet labor proeliandi, parta scilicet victoria, quoniam unusquisque ob incolumitatem recuperatam votis exsolvitur, id est liberatur explicitis sacrificiis, ut est damnabis tu quoque votis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7271)

SEARCH

MENU NAVIGATION