라틴어 문장 검색

cum dico circum litora, tanquam unum enuntio dissimulata distinctione, itaque tanquam in una voce una est acuta, quod idem accidit in illo troiae qui primus ab oris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 175:2)
nam volucres media acuta legam, quia, etsi natura brevis, tamen positione longa est, ne faciat iambum, quem non recipit versus herous.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 176:2)
namque in omni voce acuta intra numerum trium syllabarum continetur, sive eae sunt in verbo sole sive ultimae, et in iis aut proxima extremae aut ab ea tertia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 178:1)
trium porro, de quibus loquor, media longa aut acuta aut flexa erit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 178:2)
eodem loco brevis utique gravem habebit sonum, ideoque positam ante se id est ab ultima tertiam acuet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 178:3)
est autem in omni voce utique acuta sed nunquam plus una nec unquam ultima ideoque in prior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 179:1)
inde olympo et tyranno acutam syllabam mediam dederunt, quia duabus longis insequentibus primam brevem acui noster sermo non patitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 210:2)
in quibus actor, non dico, si circa summas trepidat, sed si digitorum saltem incerto aut indecoro gestu a computatione dissentit, iudicatur indoctus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 366:4)
sed nomen est idem iis, a quibus gestus motusque formantur, ut recta sint brachia, ne indoctae rusticae manus, ne status indecorus, ne qua in proferendis pedibus inscitia, ne caput oculique ab alia corporis inclinatione dissideant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 397:1)
illa vero vitiosissima, quae iam humanitas vocatur, invicem qualiacunque laudandi, cum est indecora et theatralis et severe institutis scholis aliena, tum studiorum perniciosissima hostis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 25:1)
at nunc proni atque succincti ad omnem clausulam non exsurgunt modo etiam excurrunt et cum indecora exultatione conclamant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 27:1)
non enim satis est dicere presse tantum aut subtiliter aut aspere, non magis quam phonasco acutis tantum aut mediis aut gravibus sonis aut horum etiam particulis excellere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 143:2)
nam certe et philosophos et musicos et geometras dicam, nec vim adferam nominibus his indecora in Latinum sermonem mutatione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 207:2)
quod philosophi quidem multis et acutis conclusionibus colligunt, mihi vero etiam planiore hac proprieque nostra probatione videtur esse perspicuum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 327:1)
haec cuncta corrumpit ac propemodum perdit indecora vel voce vel gestu pronuntiatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION