라틴어 문장 검색

quod fieri plurimis figuris . nam et aliquando nobis excidisse simulamus, cum quid utiliore loco reducimus, et interim nos reddituros reliquum ordinem testamur, quia sic futura sit causa lucidior;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 172:2)
quod eo diligentius faciendum fuit, quia declamationes, quibus ad pugnam forensem velut praepilatis exerceri solebamus, olim iam ab illa vera imagine orandi recesserunt atque ad solam compositae voluptatem nervis carent, non alio medius fidius vitio dicentium, quam quo mancipiorum negotiatores formae puerorum virilitate excisa lenocinantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 281:4)
sunt autem humilia infra dignitatem rerum aut ordinis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 41:1)
sed ne inornata sunt quidem, nisi cum sunt infra rei, de qua loquendum est, dignitatem, excepto si obscena nudis enuntientur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 101:3)
nam etiam excidentes unius admonitione verbi in memoriam reponuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 114:3)
tolli autem manum artifices supra oculos, demitti infra pectus vetant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 259:4)
reclinari etiam ad suos et manibus sustineri, nisi plane iusta fatigatio est, delicatum, sicut palam moneri excidentis aut legere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 279:3)
cui lati clavi ius non erit, ita cingatur, ut tunicae prioribus oris infra genua paulum, posterioribus ad medios poplites usque perveniant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 285:3)
nam infra mulierum est, supra centurionum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 285:4)
nec illo fastidio laborabit orator non agendi causas minores, tanquam infra eum sint aut detractura sit opinioni minus liberalis materia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 151:1)
ipsam igitur orandi maiestatem, qua nihil dii immortales melius homini dederunt et qua remota muta sunt omnia et luce praesenti ac memoria posteritatis carent, toto animo petamus nitamurque semper ad optima, quod facientes aut evademus summum aut multos infra nos videbimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 277:1)
vindica te tibi, et tempus, quod adhuc aut auferebatur aut subripiebatur aut excidebat, collige et serva.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 1:1)
Vitia eius etiam si non excidero, inhibebo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 8:2)
Non enim excisa desit, sed fatigata aut etiam obirata rebus parum sibi cedentibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 9:4)
Tam superne illi metus est quam infra.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION