라틴어 문장 검색

steriles platani malos gessere v. dicit quid in quam arborem debeamus inserere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 701)
non enim in castanea fertili infecunda fagus inseritur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 704)
alii legunt 'et steriles platani malos', ut subintellegas 'inserit'. si ita legendum erit, in sequenti sensu hypallage est, ut sit 'valentes fagi gessere castaneas'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 7011)
nec modus inserere atque o. i. s. aut non est simplex et fortuita ratio, sed ea quae ingenti labore colligitur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 731)
non est idem inserere, quod et oculos inponere, quarum rerum discretionem hoc loco commemorat, sicut nos diximus supra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 733)
ubi oleae in oleastrum insitae non fuerint, etiam si incendio conflagrarint, exustae a trunco reviviscent et caesae reverti possunt atque ima similes revirescere terra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3123)
insitae autem cum summe perierint, oleastri truncus remanet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3124)
innatus insitus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1774)
'affectat' pro 'intendit', ut apud Plautum "ut me deponas vino, eam affectas viam" et apud Terentium "nam disci- plina est isdem munerarier ancillas, qui ad dominas af- fectant viam".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5613)
Igitur cum omnes hac spectaculi voluptate caperemur, Caecilius nihil intendere neque de contentione ridere, sed tacens, anxius, segregatus dolere nescio quid vultu fatebatur.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 4장 1:1)
"Intende templis ac delubris deorum, quibus Romana civitas et protegitur et ornatur:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:12)
"Et quoniam meus frater erupit, aegre se ferre, stomachari, indignari, dolere, inliteratos, pauperes, inperitos de rebus caelestibus disputare, sciat omnes homines, sine dilectu aetatis, sexus, dignitatis, rationis et sensus capaces et habiles procreatos nec fortuna nanctos, sed natura insitos esse sapientiam:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:12)
"Iam providentiae quantae, ne hiems sola glacie ureret aut sola aestas ardore torreret, autumni et veris inserere medium temperamentum, ut per vestigia sua anni revertentis occulti et innoxii transitus laberentur!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:17)
"Mari intende:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:18)
"In solem adeo rursus intende:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 32장 1:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION