라틴어 문장 검색

utique ut nihil salsum, nihil acre, nihil ex is, quae extenuant, sumatur, nihil potui praeter aquam.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 7:6)
His utique, si uires patiuntur, sanguinem mitti;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 26:3)
si id quoque aliqua res inhibet, utique uictus ratio seruanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 31:4)
Si magis pus profluit, et caput utique tondendum est et multa calida aqua perfundendum, et gargarizandum, et usque ad lassitudinem ambulandum, et cibo modico utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 13:2)
utique enim conprehendit [eximet]. Sin aliquid exanime est, specillo oriculario protrahendum est aut hamulo retuso paulum recuruato.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 24:4)
cum scilla utique pars maior;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 4:3)
Sed in his tribus utique uitandum est, ne, quod haustum erit, deuoretur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 2:2)
Si uero ea fistula intus patuit, excissa necesse est latius foramen relinquat, quod nisi magna ui, utique ab interiore parte, sui non potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 6:2)
sed neque utique figurae eiusdem, et mobilia, simul atque digito uel huc uel illuc inpelluntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 4:2)
Verus ergo anguli finis utique noscendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 7:6)
Neque ideo nullum eius rei periculum est utique in dentibus breuibus, qui fere longiores radices non habent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 3:2)
Non quo non interdum etiam temeraria medicina proficiat, sed quo saepius utique in hoc fallat, in quo plura et genera et tempora periculi sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 5:1)
et utique per primos dies sorbitionibus eum sustinere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 2:1)
Ex his priores singulis radicibus, maxillares utique binis, quidam etiam ternis quaternisue nituntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 10:1)
si quid asperi est utique qua suturae non sunt, fractum os esse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION