라틴어 문장 검색

ideo et adiecit 'observans oculis', id est intente aspiciens:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7255)
laxos arcus non intentos, sed iam solutos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8741)
Ascanius in Numanum intendens sagittam, Iovem magis invocavit "Iuppiter omnipotens, audacibus annue coeptis".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 495)
'affectat' pro 'intendit', ut apud Plautum "ut me deponas vino, eam affectas viam" et apud Terentium "nam disci- plina est isdem munerarier ancillas, qui ad dominas af- fectant viam".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5613)
Igitur cum omnes hac spectaculi voluptate caperemur, Caecilius nihil intendere neque de contentione ridere, sed tacens, anxius, segregatus dolere nescio quid vultu fatebatur.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 4장 1:1)
"Modo in istis ad tutelam balnearum iactis et in altum procurrentibus petrarum obicibus residamus, ut et requiescere de itinere possimus et intentius disputare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 4장 3:6)
"Intende templis ac delubris deorum, quibus Romana civitas et protegitur et ornatur:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:12)
"Mari intende:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:18)
"Anaxagorae vero discriptio et motus infinitae mentis deus dieitur, et Pythagorae deus est animus per universam rerum naturam commeans et intentus, ex quo etiam animalium omnium vita carpatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:17)
"In solem adeo rursus intende:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 32장 1:29)
Cum Octavius perorasset, aliquamdiu nos ad silentium stupefacti intentos vultus tenebamus, et quod ad me est, magnitudine admirationis evanui, quod ea, quae facilius est sentire quam dicere, et argumentis et exemplis et lectionum auctoritatibus adornasset et quod malevolos isdem illis quibus armantur, philosophorum telis retudisset, ostendisset etiam veritatem non tantummodo facilem sed et favorabilem.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 39장 1:1)
Nunc intellego, si iste, quo intendit, in Manliana castra pervenerit, neminem tam stultum fore, qui non videat coniurationem esse factam, neminem tam improbum qui non fateatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 30:4)
Nam Pythagoras, qui censuit animum esse per naturam rerum omnem intentum et commeantem, ex quo nostri animi carperentur, non vidit distractione humanorum animorum discerpi et lacerari deum, et cum miseri animi essent, quod plerisque contingeret, tum dei partem esse miseram, quod fieri non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 27:3)
Epicurus autem, qui res occultas et penitus abditas non modo videat animo sed etiam sic tractet ut manu, docet eam esse vim et naturam deorum, ut primum non sensu sed mente cernatur, nec soliditate quadam nec ad numerum, ut ea quae ille propter firmitatem στερέμνια appellat, sed imaginibus similitudine et transitione perceptis, cum infinita simillumarum imaginum species ex innumerabilibus individuis existat et ad deos adfluat, cum maximis voluptatibus in eas imagines mentem intentam infixamque nostram intellegentiam capere quae sit et beata natura et aeterna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 49:3)
cuius operam profecto non desideraretis, si inmensam et interminatam in omnis partis magnitudinem regionum videretis, in quam se iniciens animus et intendens ita late longeque peregrinatur, ut nullam tamen oram ultimi videat in qua possit insistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 54:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION