라틴어 문장 검색

Qui repente versi in terga, resistentesque interdum, nequid ultimae rationis omitterent, ita sunt caesi, ut ex praedicto numero non plus quam quinque milia, ut , evaderent, densitate nemorum tecta, inter complures alios audaces et fortes, rege quoque Priario interfecto, exitialium concitore pugnarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 10:1)
Ex ea enim crinitus quidam, nudus omnia praeter pubem, subraucum et lugubre strepens, educto pugione, agmini se medio Gothorum inseruit, et interfecti hostis iugulo labra admovit, effusumque cruorem exsuxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 6:2)
Licinius et Valens credentes Constantinum, quod et verum erat, ad persequendum longius ad Byzantium processurum, flexi in partem Beroeam concesserunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 6:1)
quem persequens Orestes patricius cum exercitu, metuens Nepos adventum Orestis, ascendens navem fugam petit ad Salonam et ibi mansit per annos quinque;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 7장 1:3)
Ibique persecutus est eum Theodericus, et pugna facta, ceciderunt populi ab utraque parte;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 11장 2:2)
Cuius exercitus in eadem die iussu Theoderici omnes interfecti sunt, quivis ubi potuit reperiri, cum omni stirpe sua.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 11장 8:1)
Sed rex dolum Romanis tendebat et quaerebat quem ad modum eos interficeret;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 8:2)
Metuens vero rex ne dolore generi aliquid adversus regnum eius tractaret, obiecto crimine iussit interfici.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 15장 5:2)
Rodoald vero dum uxore cuiusdam stuprasset, ab eodem interfectus est, postquam quinque regnaverat annis septemque diebus.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 132)
christiani vero post eos, interficientes usque ad portam civitatis.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1412)
Christiani autem post eos cedentes, non cessabant, donec multitudo paganorum interficerent, et stipendia quicquid soldani pergebat tullerint.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1516)
et propterea ibidem non potuerunt neque interius neque exterius ignem accendere nec aliquod dampnum eidem inferre basilicae, sed nutu divinae maiestatis pavore perterriti in fugam conversi sunt, nemine persequente.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 54:8)
Et cum hoc signum vidissent pagani, qui aforis erant, statim confusi sunt et magno timore perterriti coeperunt fugere ad castra, et omnis multitudo eorum in pavore concussi fugam arrepti alii ab aliis se ab invicem interficiebant.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 65:9)
Auxiliante Domino domnus Carolus, filius magni regis Caroli, victor extitit una cum Francis, multis Saxonibus interfectis;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 784 90:3)
in qua expeditione Miliduoch Sclavorum dux interfectus est, duoque castella ab exercitu aedificata, unum super ripam fluminis Salae, alterum iuxta fluvium Albim.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 806 172:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION