라틴어 문장 검색

Cor autem et interiora eius sepulta sunt in Hydronte.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1085 34:5)
vox tenuis tardique gradus oculique iacentes interius;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:15)
acrior interius, rauci cum murmure saxi, spumeus eliso pellitur amne vapor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus29)
interior glacies quo liquefacta Noto?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXIV)4)
tolerabis iniquas interius leges.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:143)
moverat omnes Maurorum Gildo populos, quibus inminet Atlas et quos interior nimio plaga sole relegat:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:131)
Nec te iucunda fronte fefellit luxuries, praedulce malum, quae dedita semper corporis arbitriis hebetat caligine sensus membraque Circaeis effeminat acrius herbis, blanda quidem vultus, sed qua non taetrior ulla interius:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:61)
Granum autem rutilum si, cum est diffissum, eundem colorem interiorem habet, integrum esse non dubitamus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 13:1)
Nam quia inhaeret stirpi suae, quae est natura ferax, mixtus adhuc parentis elementis,et fecundis partus seminibus ac velut altricis uberibus eductus, paulatim fructum ferre condiscit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 16:2)
primum ex vicino fructuosissimam considerare vitem, ex qua velut traducem inhaerentem matri palmitem attrahas, et per foramen transmittas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 13:2)
Tum etiam scobis numquam sic eximebatur ut non inhaereret foramini;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 15:4)
uteris quoque et sub femina manum subicere, ne ad eius modi tactum postmodum pavescant, et ut ricini qui plerumque feminibus inhaerent, eximantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 6:2)
Nam utraque res interiori celeriter affert exitum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 13:3)
Quod si praedictum vitium inhaeserit, proderit decoquere laurum, et ea calda fovere terga, multoque oleo et vino confestim subigere, ac per omnes partes apprehendere et attrahere pellem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 13장 3:2)
Nam cum difficulter iniecta genitalibus locis animentur semina, tum etiam concepta diutius in partum adolescunt, atque peracto anno mense tertiodecimo vix eduntur, natisque inhaeret plus socordiae paternae quam vigoris materni.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 36장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION