라틴어 문장 검색

eo quod justus in peccatorum generatione quae propter delicta deleta est, virtute primus erat, et in secunda generatione, quae coepit post diluvium, et ordine, quia primus secundae generationis fuit, et merito primus evaserat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 2:7)
Sed ubi mens justi viri sobria atque integra a corruptione diluvii, divinae cognitionis inflammata desiderio exsilire atque evolare voluit in superiora, detexit omnia quae erant impedimento, et speciem voluptatis, quae quodam operimento caeteras tegebat partes corporis redoperuit ac retexit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 3:9)
Et ideo justus quem non videbat Dominum requirebat, corruptelae exsors, cupidus aeternitatis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 3:12)
Sed justus nihil sibi arrogat, sed totum se divino committit imperio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 2:5)
Aperte igitur velut ordine ipso ingressionis vocem quamdam justus emittit, tempus illud non esse concubitus, neque deliciarum, quo omnibus immineret interitus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 3:9)
Sed utique Dominus non debuit quasi avarus mercedem gratiae postulare, et justus eam intellexit veram actionem gratiarum esse quae non juberetur, sed deferretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 2:5)
sed virtus justi morigera et grata quasi Deo.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 2:11)
Et ideo mens sapientis moderamina justa dispensat;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 4:12)
Ille autem sexto die, quasi perfecto numero quo omnia conclusa sunt opera Dei, quasi perfecta operatione constitutus homo secundum imaginem Dei est, cui etiam iste comparatur qui in diluvio justus inventus est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 2:17)
Altior autem sensus habet quod justus magnitudine et multitudine virtutis augetur, atque doctrina;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:1)
Omnibus ergo his imperat justus quibus non commiscetur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:7)
sed quo magis pietatis gravetur vocabulo, atque inde fiat sceleris incrementum, quo justior sit vindicta scelesti.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 4:2)
Et maxime cum illi duo justi, iste medius injustus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 28장 2:7)
Injusti ergo prius generatio, quam justorum comprehenditur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 28장 2:8)
Simul significat ex illo Chanaan Chananaeos fuisse, qui post multas generationes a populo justo oppressi cesserunt in ejus possessionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 28장 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION