라틴어 문장 검색

Uticenses animo addito ex Caesaris victoria lapidibus fustibusque equites reppulerunt.
(카이사르, 아프리카 전기 87:8)
Caesar, cum ad flumen Bacetim venisset neque propter altitudincem fluminis transire posset, lapidibus corbis plenos demisit:
(카이사르, 히스파니아 전기 5:1)
qui distributi munitionum tuendarum causa vicatim ex privatis aedificiis specubus ac puteis extracta aqua utebantur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 5:7)
Nam puteis fossis aquam dulcem reperiri posse adfirmabat:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 8:2)
Hac oratione apud suos habita atque omnium mentibus excitatis dat centurionibus negotium ut reliquis operibus intermissis ad fodiendos puteos animum conferant neve quam partem nocturni temporis intermittant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 9:1)
Quo facto imperat pontem adversus hostem praevallari et, qua exitus navibus erat fornice exstructo, quo pons sustinebatur, lapidibus oppleri atque obstrui.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 19:7)
Hi primum navigia hostium lapidibus ac fundis a mole repellebant ac multum proficere multitudine telorum videbantur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 20:3)
Alexandrini eo loco castellum magnis munitionibus multisque tormentis confirmarunt atque egestis ex mari lapidibus libere sunt usi postea ad mittenda navigia.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 21:7)
Antecedebat testudo pedum LX aequandi loci causa facta item ex fortissimis lignis, convoluta omnibus rebus, quibus ignis iactus et lapides defendi possent.
(카이사르, 내란기, 2권 2:4)
Coria autem, ne rursus igni ac lapidibus corrumpantur, centonibus conteguntur.
(카이사르, 내란기, 2권 10:9)
Compluribus iam lapidibus ex ea, quae suberat, turri subductis repentina ruina pars eius turris concidit, pars reliqua consequens procumbebat:
(카이사르, 내란기, 2권 11:10)
lapide ictus ex muro periit.
(카이사르, 내란기, 3권 22:5)
Itaque illi necessario loca sequi demissa ac palustria et puteos fodere cogebantur atque hunc laborem ad cotidiana opera addebant;
(카이사르, 내란기, 3권 49:6)
Multum autem ab ictu lapidum, quod unum nostris erat telum, viminea tegimenta galeis imposita defendebant.
(카이사르, 내란기, 3권 63:9)
Item Trallibus in templo Victoriae, ubi Caesaris statuam consecraverant, palma per eos dies inter coagmenta lapidum ex pavimento exstitisse ostendebatur.
(카이사르, 내란기, 3권 105:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION