라틴어 문장 검색

temnunt prisca senes et in hunc sibi prospera fati gratantur durasse diem moderataque laudant tempora, quod clemens aditu, quod pectore solus Romanos vetuit currum praecedere patres:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:232)
consule laetatur post plurima saecula viso Pallanteus apex;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:277)
nec doluit contempta tamen, spretoque recessit auxilio laudata fides.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:122)
laetetur quisquis Eoos scribere desierit fastos:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:150)
illi post lituos pedites favere canenti laudavitque nova caede cruentus eques.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 1:6)
laetatur eques plauditque senator votaque patricio certant plebeia favori.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:33)
laetatus at ille sustulit in Tyria reptantem veste nepotem, Romaque venturi gaudebat praescia fati, quod te iam tanto meruisset pignore civem.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:92)
laudato ingentia rura.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 8:3)
Nam quoque eius modi laetatur alimentis et holus et arbor.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 24:4)
Atque etiam significandum est ex omnibus, quae terra progeneret, plura campo magis quam colle, plura pingui solo quam macro laetari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 3:2)
Omne autem frumentum maxime campo patente et ad solem prono apricoque et soluto laetatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 3:1)
Ante ver seri non possunt, quoniam teporibus maxime laetantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 18:1)
Sed rapa campis et locis umidis laetantur, napus devexam amat et siccam tenuique propiorem terram;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 23:1)
Ervum autem laetatur loco macro nec umido, quia luxuria plerumque corrumpitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 34:1)
Sed omni solo, quod praedictorum leguminum segetibus fatiscit, una praesens medicina est, ut stercore adiuves et absumptas vires hoc velut pabulo refoveas, nec tantum propter semina, quae sulcis aratri committuntur, verum etiam propter arbores ac virgulta, quae maiorem in modum laetantur eius modi alimento.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 13장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION