라틴어 문장 검색

ardet felle siccato iecur totumque lentus sanguinem avexit vapor, primam cutem consumpsit, hinc aditum nefas in membra fecit, abstulit pestis latus.
(세네카, Hercules Oetaeus 18:9)
sic arctoas laxare nives quamvis tepido sidere Titan non tamen audet vincitque faces solis adulti glaciale iubar.
(세네카, Hercules Oetaeus 19:2)
venient annis saecula seris, quibus Oceanus vincula rerum laxet et ingens pateat tellus Tethysque novos detegat orbes nec sit terris ultima Thule.
(세네카, 메데아 6:23)
laxare certe tempus immitis fugae genero licebat - liberis unus dies datus est duobus, non queror tempus breve:
(세네카, 메데아 7:22)
Aulis amissi memor inde regis portibus lentis retinet carinas stare querentes.
(세네카, 메데아 10:23)
Perfruere lento scelere, ne propera, dolor:
(세네카, 메데아 15:27)
multi dominae ferre auxilium pelago fractis viribus audent, bracchia quamvis lenta trahentem voce hortantur manibusque levant.
(세네카, 옥타비아 5:31)
O lenta nimium militis nostri manus et ira patiens post nefas tantum mea, quod non cruor civilis accensas faces extinguit in nos, caede nec populi madet funerea Roma quae viros tales tulit.
(세네카, 옥타비아 12:19)
Vtrum citatus vulnere angusto micat an lentus altas irrigat plagas cruor?
(세네카, 오이디푸스 5:13)
Dum nos profundae claustra laxamus Stygis, populare Bacchi laudibus carmen sonet.
(세네카, 오이디푸스 6:13)
laxavit victos arcus Geticasque sagittas lactea Massagetes qui pocula sanguine miscet;
(세네카, 오이디푸스 6:38)
subito dehiscit terra et immenso sinu laxata patuit - ipse torpentes lacus vidi inter umbras, ipse pallentes deos noctemque veram;
(세네카, 오이디푸스 7:34)
fronte nunc torva petulans iuvencus virginum stravit sua terga ludo, perque fraternos nova regna fluctus ungula lentos imitante remos * pectore adverso domuit profundum, pro sua vector timidus rapina, arsit obscuri dea clara mundi nocte deserta nitidosque fratri tradidit currus aliter regendos:
(세네카, 파이드라 4:21)
miserere amantis - Magne regnator deum, tam lentus audis scelera?
(세네카, 파이드라 9:35)
tam lentus vides?
(세네카, 파이드라 9:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION