라틴어 문장 검색

note ut tetigit lucum (densa niger ilice lucus, in medio gelidae fons erat altus aquae),
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권104)
lucus ubicumque Vergilius lucum ponit, sequitur etiam consecratio, ut luco tum forte parentis Pilumni Turnus sacrata valle sedebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4411)
Si quid horum, quibus circus furit, alicubi conpetit sanctis, etiam in circo licebit, si vero nusquam, ideo nec in circo.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 16장 2:19)
vel secundum Trebatium qui de religionibus libro septimo ait luci qui sunt in agris qui concilio capti sunt, hos lucos eadem caerimonia moreque conquiri haberique oportet, ut ceteros lucos qui in antiquo agro sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3167)
totoque absistite luco hoc est, non tantum a spelunca, sed ab omni luci vicinitate discedite.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2591)
"videt lucum proceris et vastis arboribus consitum, videt fontem vitreo latice perlucidum medio luci meditullio."
(아풀레이우스, 변신, 5권3)
ut, lacerato oculo circum si pupula mansit incolumis, stat cernundi vivata potestas, dum modo ne totum corrumpas luminis orbem et circum caedas aciem solamque relinquas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 10:8)
dedicavit eas aedes, utramque in circo Flaminio, ludosque scaenicos triduum post dedicationem templi Iunonis, biduum post Dianae, et singulos dies fecit in circo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 606:1)
vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque testor, vosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales, quas ille praeceps amentia caesis prostratisque sanctissimis lucis substructionum insanis molibus oppresserat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 2:3)
initium in ea parte circi ortum quae Palatino Caelioque montibus contigua est, ubi per tabernas, quibus id mercimonium inerat quo flamma alitur, simul coeptus ignis et statim validus ac vento citus longitudinem circi corripuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION