라틴어 문장 검색

Continuoque ineant pugnas et proelia temptent, ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero tinguat equos noctemque die labente reducat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 32:7)
Hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto, ante levi iaculo longum per inane secutus sistit equos biiugis et curru desilit atque semianimi lapsoque supervenit et pede collo impresso dextrae mucronem extorquet et alto fulgentem tinguit iugulo atque haec insuper addit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 16:3)
Chloreaque Sybarimque Daretaque Thersilochumque et sternacis equi lapsum cervice Thymoeten.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 16:7)
TityrusAnte leves ergo pascentur in aequore cervi, et freta destituent nudos in litore pisces, ante pererratis amborum finibus exsul aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim, quam nostro illius labatur pectore voltus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS40)
Vos, o clarissima mundi lumina, labentem caelo quae ducitis annum, Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista, poculaque inventis Acheloia miscuit uvis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 1:2)
Nec tempore eodem tristibus aut extis fibrae adparere minaces aut puteis manare cruor cessavit et altae per noctem resonare lupis ululantibus urbes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:8)
inter enim labentur aquae tenuisque subibit halitus atque animos tollent sata;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 15:2)
quam magis exhausto spumaverit ubere mulctra, laeta magis pressis manabunt flumina mammis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:4)
Labitur infelix studiorum atque immemor herbae victor equus fontisque avertitur et pede terram crebra ferit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:7)
Quo magis exhaustae fuerint, hoc acrius omnes incumbent generis lapsi sarcire ruinas complebuntque foros et floribus horrea texent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 11:6)
Deum praecepta secuti venimus hinc lapsis quaesitum oracula rebus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:22)
vidimus flavum Tiberim retortis litore Etrusco violenter undis ire deiectum monumenta regis templaque Vestae, Iliae dum se nimium querenti iactat ultorem, vagus et sinistra labitur ripa Iove non probante u- xorius amnis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 22)
tum nec mens mihi nec color certa sede manet, umor et in genas furtim labitur arguens, quam lentis penitus macerer ignibus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 132)
hic tibi copia manabit ad plenum benigno ruris honorum opulenta cornu.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 174)
Non semper imbres nubibus hispidos manant in agros aut mare Caspium vexant inaequales procellae usque nec Armeniis in oris, amice Valgi, stat glacies iners mensis per omnis aut Aquilonibus querceta Gargani laborant et foliis viduantur orni:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 91)

SEARCH

MENU NAVIGATION