라틴어 문장 검색

unde illi ira violentior et materies criminandi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 4장8)
Paulo Fabio L. Vitellio consulibus post longum saeculorum ambitum avis phoenix in Aegyptum venit praebuitque materiem doctissimis indigenarum et Graecorum multa super eo miraculo disserendi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 28장1)
nam cuncta legum et magistratuum munia in se trahens princeps materiam praedandi patefecerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 5장2)
exim Claudius inaudita rea multa de claritudine eius apud senatum praefatus, sorore L. Volusii genitam, maiorem ei patruum Cottam Messalinum esse, Memmio quondam Regulo nuptam (nam de G. Caesaris nuptiis consulto reticebat), addidit perniciosa in rem publicam consilia et materiem sceleri detrahendam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 22장2)
Non referrem vulgarissimum senatus consultum quo civitati Syracusanorum egredi numerum edendis gladiatoribus finitum permittebatur, nisi Paetus Thrasea contra dixisset praebuissetque materiem obtrectatoribus arguendae sententiae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 49장1)
ac forte quinquennale ludicrum secundo lustro celebrabatur, ab oratoribusque praecipua materia in laudem principis adsumpta est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 2장4)
an ideo librum istum adprehendisti, ut diligentius retractares, et sublatis si qua pravae interpretationi materiam dederunt, emitteres Catonem non quidem meliorem, sed tamen securiorem?'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 3장 2:2)
haec enim est oratori subiecta ad dicendum materia.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 1:2)
nempe enim duo genera materiarum apud rhetoras tractantur, suasoriae et controversiae.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 35장 4:1)
sequitur autem, ut materiae abhorrenti a veritate declamatio quoque adhibeatur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 35장 4:3)
magna eloquentia, sicut flamma, materia alitur et motibus excitatur et urendo clarescit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 36장 1:3)
quae mala sicut non accidere melius est isque optimus civitatis status habendus est, in quo nihil tale patimur, ita cum acciderent, ingentem eloquentiae materiam subministrabant.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 5:1)
Catilina et Milo et Verres et Antonius hanc illi famam circumdederunt, non quia tanti fuerit rei publicae malos ferre cives, ut uberem ad dicendum materiam oratores haberent, sed, ut subinde admoneo, quaestionis meminerimus sciamusque nos de ea re loqui, quae facilius turbidis et inquietis temporibus existit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 6:2)
materia munificentiae per bella et raptus.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 14장 3:3)
materia ad omnia utuntur informi et citra speciem aut delectationem.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 16장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION