라틴어 문장 검색

Meminimus quando brachio te emungebas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 6:4)
Memineritis tamen lepido me convivio adesse, non anxio:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 32:1)
Legisse apud philosophum Graecum memini (ni fallor, ille Aristoteles fuit in libro quem de ebrietate conposuit) mulieres raro in ebrietatem cadere, crebro senes:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 15:1)
Si volentibus vobis erit, inquit, in medium profero quae de hac eadem causa apud Ateium Capitonem pontificii iuris inter primos peritum legisse memini:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 11:2)
Nec, qualem meminere, vident:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:46)
Meque ipsum memini, caesi deformia fratris Ora rogo cupidum vetitisque imponere flammis, Omnia Sullanae lustrasse cadavera pacis, Perque omnes truncos, cum qua cervice recisum Conveniat, quaesisse caput.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:74)
Cum dira voluntas Ense subit presso, et galeae texere pudorem, Quis conferre duces meminit?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:78)
dedit ille minas impellere belli, Ut Salaminiacum meminit mare:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:16)
Haec est illa dies, mihi quam Rubiconis ad undas Promissam memini, cuius spe movimus arma, In quam distulimus vetitos remeare triumphos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:21)
Sed meminit, nondum satiata caedibus ira, Cives esse suos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:45)
Nunc et Corycias classes, et Pontica signa Deiectum meminisse piget.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:11)
Cui fas implere parentem, Quid rear esse nefas?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:48)
quanto spirasse veneno Ora rear!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:30)
Ast ego coelicolis gratum reor, ire per omnes Hoc opus, et sacras populis notescere leges.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:3)
Ast ego, si tantam ius est mihi solvere litem, Quasdam, Caesar, aquas post mundi sera peracti Saecula, concussis terrarum erumpere venis, Non id agente deo, quasdam compage sub ipsa Cum toto coepisse reor, quas ille creator Atque opifex rerum certo sub iure coercet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:38)

SEARCH

MENU NAVIGATION