라틴어 문장 검색

calidum hercle esse audivi optimum mendacium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1291)
Mendacium edepol dicis, atque haud te decet:
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 329)
Malitia certare tecum miseria est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 2209)
Invidia in me numquam innatast neque malitia, mea soror.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2125)
sed quasi poeta, tabulas cum cepit sibi, quaerit quod nusquamst gentium, reperit tamen, facit illud veri simile, quod mendacium est, nunc ego poeta fiam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 46)
nam istaec quae tibi renuntiantur, filium te velle amantem argento circumducere, fors fuat an istaec dicta sint mendacia;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 512)
nam ego in meo pectore prius * ita paravi copias, duplicis triplicis dolos perfidias, ut, ubiquomque hostibus congrediar (maiorum meum fretus virtute dicam, mea industria et malitia fraudulenta), facile ut vincam, facile ut spoliem meos perduellis meis perfidiis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 15)
di immortales, aurichalco contra non carum fuit meum mendacium, hic modo quod subito commentus fui, quia lenonis me esse dixi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 318)
Io, io te te, turanne, te te ego, qui imperitas Pseudolo, quaero, quoi ter trina triplicia, tribus modis tria gaudia, artibus tribus tris demeritas dem laetitias, de tribus fraude partas per malitiam et per dolum et fallaciam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 424)
At te Iuppiter dique omnes perdant cum condimentis tuis cumque tuis istis omnibus mendaciis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 237)
sic ego illum dolis atque mendaciis in timorem dabo militarem advenam, ipsus sese ut neget esse eum qui siet meque ut esse autumet qui ipsus est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 145)
Te quoque etiam dolis atque mendaciis, qui magister mihi es, antidibo, ut scias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 153)
mera iam mendacia fundes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 187)
neque is adeo propter malitiam patria caret, sed dum alios servat se impedivit interim, rem bene paratam comitate perdidit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS21)
Mendicitatem mi optulisti opera tua, dum tuis ausculto magnidicis mendaciis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 633)

SEARCH

MENU NAVIGATION