라틴어 문장 검색

nam quae voluptate quasi mercede aliqua ad officium inpellitur, ea non est virtus sed fallax imitatio simulatioque vir- tutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 189:4)
A nobis multos obsides habet populus Romanus, quos ut incolumis conservare, tueri, confirmare ac recuperare possimus, omni ratione erit dimicandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 22장 1:1)
mercedem gloriae flagitat ab is quorum patres adfecerat gloria, idemque:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 33:7)
qui cum Apollini Delphis templum exaedificavissent, venerantes deum petiverunt mercedem non parvam quidem operis et laboris sui:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 113:2)
nam istuc nihil dolere non sine magna mercede contingit inmanitatis in animo, stuporis in corpore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 12:7)
nam ut iis, qui honeste rem quaerunt mercaturis faciendis, operis dandis, publicis sumendis, intellegimus opus esse quaesito, sic, qui videt domi tuae pariter accusatorum atque indicum consociatos greges, qui nocentis et pecuniosos reos eodem te actore corruptelam iudicii molientis, qui tuas mercedum pactiones in patrociniis, intercidas pecuniarum in coitionibus candidatorum, dimissiones libertorum ad defaenerandas diripiendasque provincias, qui expulsiones vicinorum, qui latrocinia in agris, qui cum servis, cum libertis, cum clientibus societates, qui possessiones vacuas, qui proscriptiones locupletium, qui cladis municipiorum, qui illam Sullani temporis messem recordetur, qui testamenta subiecta, tot qui sublatos homines, qui denique omnia venalia, edictum, decretum, alienam suam sententiam, forum, domum, vocem, silentium:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장1)
aut quidnam est qua tu mercede deorum emeris auriculas?
(페르시우스, 풍자, satire 230)
"faenoris accedat merces, hinc exime sumptus."
(페르시우스, 풍자, satire 650)
Ergo iudicium nihil est nisi publica merces, atque eques in causa qui sedet, empta probat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 14:5)
Iam scies patrem tuum mercedes perdidisse, quamvis et rhetoricam scis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 58:21)
Vos mehercules ne mercedem cellae daretis, fugere nocte in publicum voluistis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:3)
Quare tam perdita Roma ipsa sui merces erat et sine vindice praeda.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:25)
Mercedibus emptae ac viles operae, quorum est mea Roma noverca.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:23)
Ingrata es inquit ore quae nostro caput Incolume abstuleris et mercedem postules.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et gruis.7)
Haec inquit merces fraudis a superis datur.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ovis, canis, et lupus.5)

SEARCH

MENU NAVIGATION