라틴어 문장 검색

quod enim tenetur propter hoc quod per rationes conclusum est, non est fides sed scientia, - et ut appareat quod fides et philosophia sibi non contradicunt de aeternitate mundi, ut etiam pateat quod rationes quorundam haereticorum non habent vigorem per quas contra christianam fidem mundum tenent esse aeternum, de hoc per rationem inquiramus, scilicet utrum mundus sit aeternus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 1 1:3)
quod nullus artifex potest aliquid causare, concedere vel negare nisi ex principiis suae scientiae.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 43:2)
ergo, cum necesse sit in mundo ponere aliquem motum primum -, non enim contingit abire in infinitum in motibus quorum unus sit causa alterius - sequitur quod naturalis ex sua scientia et suis principiis quibus ipse utitur, non potest ponere primum motum novum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 46:2)
Et cum factio mundi, sive productio eius in esse non possit esse generatio, ut de se patet, sed est creatio, ex hoc contingit quod in nulla parte scientiae naturalis factio mundi sive productio in esse docetur, quia illa productio naturalis non est et ideo ad naturalem non pertinet.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 49:5)
Ex his etiam, quae dicta sunt, contingit quod naturalis ex sua scientia non potest ponere primum hominem, et ratio est, quia natura de qua intendit naturalis, nihil potest facere nisi per generationem, et primus homo non potest esse generatus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 50:1)
Si autem opponas, cum haec sit veritas christianae fidei et etiam veritas simpliciter quod mundus sit novus et non aeternus, et quod creatio sit possibilis, et quod primus homo erat, et quod homo mortuus redibit vivus sine generatione et idem numero, et quod ille idem homo in numero qui iam ante erat corruptibilis, erit incorruptibilis, et sic in una specie atoma erunt istae duae differentiae corruptibile et incorruptibile, quamvis naturalis istas veritates causare non possit nec scire, eo quod principia suae scientiae ad tam ardua et tam occulta opera sapientiae divinae non se extendunt, tamen istas veritates negare non debet.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 51:1)
Licet enim unus artifex non possit causare vel scire ex suis principiis veritates scientiarum aliorum artificum, non tamen eas negare debet.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 51:2)
Ergo, licet naturalis haec quae praedicta sunt, ex suis principiis scire non possit, nec asserere, eo quod principia suae scientiae ad talia se non extendunt, non tamen debet ea negare, si alius ea ponat, non tamen tanquam vera per rationes, sed per revelationem factam ab aliqua causa superiori.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 51:3)
Dicendum est ad hoc quod veritates quas naturalis non potest causare ex suis principiis nec scire, quae tamen non contrariantur suis principiis, nec destruunt suam scientiam, negare non debet:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 52:1)
ut quod circa quemlibet punctum signatum in superficie sunt quattuor recti anguli possibiles, habeat veritatem, naturalis ex suis principiis causare non potest, nec tamen debet eam negare, quia non contrariatur suis principiis, nec destruit suam scientiam.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 52:2)
Veritatem tamen illam quam ex suis principiis causare non potest nec scire, quae tamen contrariatur suis principiis et destruit suam scientiam, negare debet, quia sicut consequens ex principiis est concedendum, sic repugnans est negandum:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 52:3)
alia pars scientiae astrorum est quae docet effectus quos agunt in toto corpore quod sub orbe est.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 55:4)
Sicut nec pars prima, nec etiam pars [secunda] mathematicarum scientiarum quae geometria est, potest hoc ostendere.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 56:1)
Et hoc idem dico de tertia et quarta parte scientiarum mathematicarum quae sunt arithmetica et musica, et per eundem modum ut declaratum est de geometria.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 57:1)
Et hoc manifestum est illi qui provectus est in his scientiis et qui scit posse earum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 57:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION